Ne derelinquas me domine pater et dominator vitae meae ut non corruam in conspectu adversariorum meorum ne gaudeat de me inimicus meus
Apprehende arma et scutum et exsurge in adjutorium mihi
Mirifica misericordias tuas deus
Alleluia*
Magna enim sunt judicia tua domine et inenarrabilia verba tua magnificasti populum tuum et honorasti
Transtulisti illos mare Rubrum et transvexisti eos per aquam nimiam
Quae sunt in corde hominum oculi tui vident domine et in libro tuo omnia scribentur homo videt in facie deus autem in corde