Browse Chants | Cantus Manuscript Database

Browse Chants

Displaying 1-37 of 37 chants
Siglum Folio Incipit / Full text Feast CantusID Mode
F-Pn Lat. 1090 192r 7 Ostendit sanctus Gamaliel per visum

Ostendit sanctus Gamaliel per visum Luciano sacerdoti tres calathos aureos rosis repletos et quartum argenteum croco plenum et dixit hii sunt nostri loculi et nostrae reliquiae hic autem sanguineas habens rosas loculus est sancti Stephani qui solus ex nobis martyrio meruit coronari

Inventio Stephani V A M 004202 4 Image
F-Pn Lat. 1090 192r 8 Christum deum qui beatum hodie

Christum deum qui beatum hodie revelavit Stephanum

Inventio Stephani M I 001048 4 Image
F-Pn Lat. 1090 192r 9 Luciano venerabili presbytero quiescenti in

Luciano venerabili presbytero quiescenti in stratu suo de revelatione sanctarum reliquiarum protomartyris Stephani talis divinitus ostensa est visio

Inventio Stephani M A 1.1 003641 1 Image
F-Pn Lat. 1090 192v 1 Dum adhuc paene vigilaret vir

Dum adhuc paene vigilaret vir venerandus tamquam in excessu mentis repente est effectus

Inventio Stephani M A 1.2 002435 2 Image
F-Pn Lat. 1090 192v 2 Vidit igitur assistere sibi virum

Vidit igitur assistere sibi virum aetate senem statura procerum vultu decorum

Inventio Stephani M A 1.3 005414 3 Image
F-Pn Lat. 1090 192v 3 Beatus Gamaliel doctoris gentium Pauli

Beatus Gamaliel doctoris gentium Pauli didascalus apparuit Christi sacerdoti Luciano in vestitu candido amictus pallio et virgam manu gestabat auream

Inventio Stephani M R 1.1 006211 1 Image
F-Pn Lat. 1090 192v 4 Calciatus caligis in superficie deauratis

Calciatus caligis in superficie deauratis quasi deambulans coram eo

Inventio Stephani M V 01 006211a 1 Image
F-Pn Lat. 1090 192v 5 Igitur dissimulata Gamaliel deambulatione venit

Igitur dissimulata Gamaliel deambulatione venit ad eum et virga quam manu tenebat tetigit illum vocans eum tertio Luciane Luciane Luciane surge

Inventio Stephani M R 1.2 006877 2 Image
F-Pn Lat. 1090 193r 1 Cui sacerdos respondit quis es

Cui sacerdos respondit quis es domine at ille dixit ad eum

Inventio Stephani M V 01 006877a 2 Image
F-Pn Lat. 1090 193r 2 Vade Luciane et dic Joanni

Vade Luciane et dic Joanni episcopo Jerusalemitano usquequo clausi sumus usquequo non aperis nobis tuis etenim temporibus revelandi sumus

Inventio Stephani M R 1.3 007815 3 Image
F-Pn Lat. 1090 193r 3 Aperi nobis velocius ut per

Aperi nobis velocius ut per nos ostium misericordiae suae humano generi aperiat deus

Inventio Stephani M V 01 007815a 3 Image
F-Pn Lat. 1090 193r 4 Vir dei Gamaliel ait Luciano

Vir dei Gamaliel ait Luciano non mei solum modo causa sollicitus sum sed potius pro istis qui mecum sunt

Inventio Stephani M A 2.1 005430 4 Image
F-Pn Lat. 1090 193r 5 Isti etenim maximo digni sunt

Isti etenim maximo digni sunt honore venerari in terris quos in caelo rex regum immensa cumulavit gloria

Inventio Stephani M A 2.2 003436 5 Image
F-Pn Lat. 1090 193r 6 Cum ergo sint apud deum

Cum ergo sint apud deum meritis excelsi apud homines loco tenetur humili

Inventio Stephani M A 2.3 001997 6 Image
F-Pn Lat. 1090 193r 7 Lucianus presbyter dixit domine tu

Lucianus presbyter dixit domine tu quis es et qui sunt tecum at ille ego sum Gamaliel Pauli quondam doctor apostoli qui autem juxta me quiescit ipse est domnus Stephanus

Inventio Stephani M R 2.1 007107 4 Image
F-Pn Lat. 1090 193v 1 Qui a Judaeis Jerusalem lapidatus

Qui a Judaeis Jerusalem lapidatus ad lacerandum bestiis et avibus ex positus per dei providentiam permansit intactus

Inventio Stephani M V 01 007107a 4 Image
F-Pn Lat. 1090 193v 2 Cum scirem ego Gamaliel sanctitatem

Cum scirem ego Gamaliel sanctitatem Christi athletae Stephani et fidem ejus ac devotionem credens me in resurrectione partem habiturum cum ei feci eum sepelire in monumento meo novo

Inventio Stephani M R 2.2 006373 5 Image
F-Pn Lat. 1090 193v 3 Auditor domini Nicodemus ibidem sepultus

Auditor domini Nicodemus ibidem sepultus est et Abibas filius meus mecum est repositus ubi requiescit beatus Stephanus

Inventio Stephani M V 01 006373a 5 Image
F-Pn Lat. 1090 193v 4 Sacerdos dei Lucianus prostravit se

Sacerdos dei Lucianus prostravit se in oratione laudans deum et dicens domine Jesu Christe si est haec visio ex te praesta ut iterum ac tertio manifestetur mihi

Inventio Stephani M R 2.3 007555 6? Image
F-Pn Lat. 1090 194r 1 Ut confisus fiducialius annuntiem revelationem

Ut confisus fiducialius annuntiem revelationem sanctorum servorum tuorum

Inventio Stephani M V 01 007555a 6 Image
F-Pn Lat. 1090 194r 2 In jejuniis et orationibus constituto

In jejuniis et orationibus constituto apparuit iterum sanctus Gamaliel Luciano presbytero dicens quare dissimulasti frater et non retulisti quae dicta sunt tibi Joanni episcopo

Inventio Stephani M A 3.1 003248 7 Image
F-Pn Lat. 1090 194r 3 Nonne vides quanta sit siccitas

Nonne vides quanta sit siccitas et tribulatio in toto mundo et tu negligenter agis

Inventio Stephani M A 3.2 003951 8 Image
F-Pn Lat. 1090 194r 4 Surge ergo et vade dic

Surge ergo et vade dic Joanni episcopo ut aperiat nobis et faciat locum orationis et per nostram intercessionem misereatur dominus populo suo

Inventio Stephani M A 3.3 005071 1 Image
F-Pn Lat. 1090 194r 5 Sanctus Gamaliel in visu dixit

Sanctus Gamaliel in visu dixit Luciano diligenter enim adverte quae dico et statim deposuit coram eo tres calathos aureos et quartus argenteus plenus erat croco

Inventio Stephani M R 3.1 007612 7 Image
F-Pn Lat. 1090 194v 1 Unus ex tribus calathis rubentes

Unus ex tribus calathis rubentes habebat rosas tamquam sanguis alii vero referti erant rosis albis

Inventio Stephani M V 01 007612a 7 Image
F-Pn Lat. 1090 194v 2 Vides o frater Luciane tres

Vides o frater Luciane tres calathos aureos hic rosas habens pulcherrimas loculus est pretiosi martyris Stephani qui solus ex nobis martyrio meruit honorari

Inventio Stephani M R 3.2 007868 8 Image
F-Pn Lat. 1090 194v 3 Introgressus ostium spelunce invenies eum

Introgressus ostium spelunce invenies eum in parte orientali

Inventio Stephani M V 01 007868a 8 Image
F-Pn Lat. 1090 194v 4 Sanctus Joannes episcopus lacrimatus prae

Sanctus Joannes episcopus lacrimatus prae gaudio benedixit dominum et dixit ad Lucianum presbyterum oportet me inde transferre beatum protomartyrem Stephanum qui tamquam angelus apparuit positus in contione hominum

Inventio Stephani M R 3.3 007613 1 Image
F-Pn Lat. 1090 194v 5 Qui primus apud Judaeos dominica

Qui primus apud Judaeos dominica bella peregit et Jesum stantem a dexteris virtutis dei stantem videre promeruit

Inventio Stephani M V 01 007613a 1S Image
F-Pn Lat. 1090 195r 1 Gloria patri et filio et

Gloria patri et filio et spiritui sancto

Inventio Stephani M V 02 909000 1S Image
F-Pn Lat. 1090 195r 2 Regressus Lucianus presbyter a sancto

Regressus Lucianus presbyter a sancto Joanne episcopo jussit ut consurgerent omnes diluculo et foderent in acervo illo ubi putabat esse corpora sanctorum

Inventio Stephani L A 1 004603 2 Image
F-Pn Lat. 1090 195r 3 Apparuit iterum sanctus Gamaliel quidam

Apparuit iterum sanctus Gamaliel quidam monacho nomine Migetio innocenti et simplici viro dicens ad eum vade et dic Luciano in vanum laboras in acervo illo non ibi sumus modo

Inventio Stephani L A 2 001460 3 Image
F-Pn Lat. 1090 195r 4 Ibi olim positi fuimus exsequiarum

Ibi olim positi fuimus exsequiarum tempore planctus nunc quaere nos in loco illo qui dicitur bonorum virorum possessio

Inventio Stephani L A 3 003159 4 Image
F-Pn Lat. 1090 195r 5 Audiens ergo Lucianus sacerdos verba

Audiens ergo Lucianus sacerdos verba monachi Migetii benedixit dominum quia inventus est et alius testis in revelatione sanctorum

Inventio Stephani L A 4 001515 5 Image
F-Pn Lat. 1090 195r 6 Cum inventum esset sacratissimum beati

Cum inventum esset sacratissimum beati Stephani corpus statim terraemotus factus est magnus atque omnes qui aderant odor profudit suavissimus

Inventio Stephani L A 5 002459 6 Image
F-Pn Lat. 1090 195v 1 Ex odoris mira fragrantia sanitas

Ex odoris mira fragrantia sanitas aegrotis emanavit maxima septuaginta namque et tres tunc a variis languoribus curati sunt homines inventione sancti corporis Stephani dilectissimi martyris deum benedicentes

Inventio Stephani L A B 002745 7 Image
F-Pn Lat. 1090 195v 2 Hodie sanctus Joannes pontifex cum

Hodie sanctus Joannes pontifex cum magno cleri plebisque tripudio pretiosi protomartyris Stephani reliquias in sanctam transtulit ecclesiam Sion ubi quondam archidiaconi functus est officio cujus pia apud deum sit pro nobis quaesumus intercessio

Inventio Stephani V2 A M 003118 8 Image
Page 1 of 1