Browse Chants | Cantus Manuscript Database

Browse Chants

Displaying 1-41 of 41 chants
Siglum Folio Incipit / Full text Feast CantusID Mode
D-KNd 215 194r 8 Stolam jucunditatis induit eum dominus*

Stolam jucunditatis induit eum dominus*

Blasii E A 1 005034 ? Image
D-KNd 215 194r 9 Adest nobis celeberrimus dies festus

Adest nobis celeberrimus dies festus beati Blasii quem egregium martyrem et mirae sanctitatis pontificem mirabili signorum praerogativa praeditum ut intercessorem apud dominum pro nostris excessibus sentiamus tota mentis intentione flagitemus illius ut precibus adjuti mereamur absolvi de durissima delictorum nostrorum catena

Blasii E A 2 001267 ? Image
D-KNd 215 194r 10 Adoremus regem magnum dominum nostrum

Adoremus regem magnum dominum nostrum qui praesulem et martyrem suum sanctum Blasium hodie coronavit

Blasii M I 001014 ? Image
D-KNd 215 194v 1 Venite exsultemus domino jubilemus deo

Venite exsultemus domino jubilemus deo salutari nostro praeoccupemus faciem ejus in confessione et in psalmis jubilemus ei | Quoniam deus magnus dominus et rex magnus super omnes deos quoniam non repellet dominus plebem suam quia in manu ejus sunt omnes fines terrae et altitudines montium ipse conspicit | Quoniam ipsius est mare et ipse fecit illud et aridam fundaverunt manus ejus venite adoremus et procidamus ante deum ploremus coram domino qui fecit nos quia ipse est dominus deus noster nos autem populus ejus et oves pascuae ejus | Hodie si vocem ejus audieritis nolite obdurare corda vestra sicut in exacerbatione secundum diem tentationis in deserto ubi tentaverunt me patres vestri probaverunt et viderunt opera mea | Quadraginta annis proximus fui generationi huic et dixi semper hi errant corde ipsi vero non cognoverunt vias meas quibus juravi in ira mea si introibunt in requiem meam | Gloria patri et filio et spiritui sancto sicut erat in principio et nunc et semper et in saecula saeculorum amen

Blasii M IP 909030 Image
D-KNd 215 194v 2 Sanctus Blasius in Sebastia civitate

Sanctus Blasius in Sebastia civitate Cappadociae regionis alto genere natus est

Blasii M A 1.1 004772 ? Image
D-KNd 215 194v 3 Quem catholica fide plenissime instructum

Quem catholica fide plenissime instructum moribus et virtutum gemmis ornatum omnes unice amabant et ut patrem colebant

Blasii M A 1.2 004453 ? Image
D-KNd 215 194v 4 Cum totum vitae suae tempus

Cum totum vitae suae tempus purus et innocens duceret terrestria sperneret ad caelestia semper anhelaret ejusdem urbis episcopus electus et ordinatus est

Blasii M A 1.3 002038 ? Image
D-KNd 215 195r 1 Cum satellites furibundi praesidis ad

Cum satellites furibundi praesidis ad sanctum Blasium venissent ingredientes speluncam egredere inquiunt vocat te praeses quibus ille auditis magno perfusus gaudio eamus inquit memor enim est mei servi sui dominus hodie qui in hac nocte tertio mihi apparuit

Blasii M R 1.1 006561 ? Image
D-KNd 215 195r 2 Surge inquiens offer mihi hostias

Surge inquiens offer mihi hostias ut soles et nunc filioli mei bene et in tempore venistis dominus meus Jesus Christus nobiscum est

Blasii M V 01 006561a ? Image
D-KNd 215 195r 3 In itinere plures paganorum convertit

In itinere plures paganorum convertit ad dominum qui multos infirmos illi offerrebant quibus manus imponens sanos omnes absolvebat non solum hominibus sed etiam diversi generis animalibus quippiam doloribus in gutture habentibus

Blasii M R 1.2 006909 ? Image
D-KNd 215 195r 4 Ibi impletum est quod psalmista

Ibi impletum est quod psalmista protestatur dicens homines et jumenta salvabis domine

Blasii M V 01 006909a ? Image
D-KNd 215 195r 5 Accidit autem ut cujusdam viduae

Accidit autem ut cujusdam viduae unicus filius dum piscem manducaret spinam in guttur ejus infigi hunc praemortuum mater apportans projecit ante pedes sancti Blasii ejulans et clamans miserere filio meo serve dei quia jam in articulo mortis est osse piscis praefocatus

Blasii M R 1.3 006017 ? Image
D-KNd 215 195r 6 Sanctus vero pauperculae condescendens signo

Sanctus vero pauperculae condescendens signo crucis guttur pueri medicatus oratione pensius admixta sanum reddidit matri passis crinibus vociferanti

Blasii M V 01 006017a ? Image
D-KNd 215 195r 7 Gloria patri et filio et

Gloria patri et filio et spiritus sancto

Blasii M V 02 909000 ? Image
D-KNd 215 195r 8 Postea secum habitare desiderans speluncam

Postea secum habitare desiderans speluncam in monte Argeo inventam irrepsit ibique latitavit ut mortuus saeculo solus soli viveret deo

Blasii M A 2.1 004334 ? Image
D-KNd 215 195r 9 In qua dum delitesceret concurrebant

In qua dum delitesceret concurrebant ad eum plures ferae agrestes et quasi quodam intellectus vigore vice hominum illum constipabant

Blasii M A 2.2 003276 ? Image
D-KNd 215 195v 1 Et si aliqua vi doloris

Et si aliqua vi doloris vel morbi afficerentur querulo strepitu quasi salutem rogantes sanctum virum circumdabant a quo benedictae statimque sanatae non recedebant ab eo

Blasii M A 2.3 002721 ? Image
D-KNd 215 195v 2 Illo sanato beatus Blasius oculos

Illo sanato beatus Blasius oculos et manus ad caelum elevans hujusmodi preces effudit velox auditor et salvator tuorum domine deus omnium non tantummodo hominum sed etiam brutorum species animalium angore gutturis periclitantium invocato nomine mei servi tui hac oratiuncula subnixa hoc dolore statim absolve

Blasii M R 2.1 601100 ? Image
D-KNd 215 195v 3 Domine Jesu Christe verus deus

Domine Jesu Christe verus deus noster per orationem servi tui Blasii festina in adjutorium meum

Blasii M V 01 601100a ? Image
D-KNd 215 195v 4 Dum ergo progrederetur mulier quaedam

Dum ergo progrederetur mulier quaedam vetula pauperima unicam tantummodo suem habens quam a lupo sibi direptam pedibus ejus flebili voce prostrata imminens infortunium conquesta est illo respondente ne tristeris cito tibi tuum reddetur

Blasii M R 2.2 600658 ? Image
D-KNd 215 195v 5 Haec promissa statim sunt impleta

Haec promissa statim sunt impleta lupus per devia qua fugerat festinus recurrens illaesam retulit quam suem suae dominae sanctus mox consignavit

Blasii M V 01 600658a ? Image
D-KNd 215 195v 6 His in via transactis ingressus

His in via transactis ingressus metropolim Sebastiam sedentem per tribunali insanum invenit Agricolaum ibi alternis inter se jactis terroribus et minis fustibus acriter caesus iterum et iterum in carceris ima retrusus et eductus multiphariam tyrannum confundebat

Blasii M R 2.3 601042 ? Image
D-KNd 215 195v 7 Sceleratissimus judex invictum cernens martyrem

Sceleratissimus judex invictum cernens martyrem jussit eum in aeculeo suspendi et carnes ejus ferreis pectinibus carpinari hoc peracto

Blasii M V 01 601042a ? Image
D-KNd 215 196r 1 Gloria patri et filio et

Gloria patri et filio et spiritus sancto

Blasii M V 02 909000 ? Image
D-KNd 215 196r 2 Illis diebus praeses Agricolaus praecepit

Illis diebus praeses Agricolaus praecepit suis in silvam venatum ire qui concito cursu egressi tendebant ad montem ubi sanctus Blasius illis insciis morabatur

Blasii M A 3.1 003178 ? Image
D-KNd 215 196r 3 Videntes autem speluncam et multitudinem

Videntes autem speluncam et multitudinem bestiarum coram eo astantium consternati et nimio pavore percussi propius accedunt spelaeum inspiciunt sanctum orantem offendunt

Blasii M A 3.2 005388 ? Image
D-KNd 215 196r 4 Mox reversi nuntiarunt quae viderant

Mox reversi nuntiarunt quae viderant praesidi qui magno stomachatus furore pluribus cum illis sine mora missis militibus interminando edixit ut citissime pergerent et quotquot illic christianos invenirent sibi eos praesentarent

Blasii M A 3.3 003811 ? Image
D-KNd 215 196r 5 Alto deinde suspensum ligno septem

Alto deinde suspensum ligno septem beate mulieres sanctitatis ejus desiderio fragrantes sequebantur et guttas sanguinis ejus quae ab eo pendente pro fluebant suscipientes se ipsas quasi viva purissimi fontis unda studiose ungebant et pro hoc carnescarum mirum immodum ossetenus dilate in te sunt

Blasii M R 3.1 600086 ? Image
D-KNd 215 196r 6 Pro sanguine vulnera earum lac

Pro sanguine vulnera earum lac stillabant et carnes earum ut nix dealbabantur quia angeli domini descendentes de caelo sanabant eas

Blasii M V 01 600086a ? Image
D-KNd 215 196r 7 Tunc crudelissimus praeses praecepit eas

Tunc crudelissimus praeses praecepit eas mittere in fornacem sulphure ardentem quibus inimissis mox ignis caelitus extinctus est et egressae apparuerunt penitus illaesae tandem jussum est ut omnes capite plecterentur tali martyrio caelos ascendunt

Blasii M R 3.2 602362 ? Image
D-KNd 215 196r 8 Cum nec caminus igne ferventi

Cum nec caminus igne ferventi stridens nec plumbum desuper in eas fusum nec pectines ferrei corporibus earum incussi nec aereae septem tunicae in signulis earum concrematae sanctis feminis nocere potuissent

Blasii M V 01 602362a ? Image
D-KNd 215 196v 1 In tercia vero processione minister

In tertia vero processione minister diaboli sedens pro tribunali jussit sibi beatissimum Blasium episcopum praesentari quo adducto cum utrumque blasphemiae et convicia multa irrogarentur jussit eum in stagnum abyssi jactare ipse autem praecedens benedixit aquam quae statim ita solidata est ut aridam putares

Blasii M R 3.3 601218 ? Image
D-KNd 215 196v 2 Beatus ille in medio laci

Beatus ille in medio laci quasi in terra sedens circumstantibus turbis dixit ostendite virtutem deorum vestrorum et ingredientes stagnum sedete hic mecum et ingressi sexaginta quinque viri mox dimersi sunt in profundum aquae quae sancto

Blasii M V 01 601218a ? Image
D-KNd 215 196v 3 Gloria patri et filio et

Gloria patri et filio et spiritus sancto

Blasii M V 02 909000 ? Image
D-KNd 215 196v 4 Angelus autem domini descendens ad

Angelus autem domini descendens ad beatum Blasium dixit egredere fortis agonista dei egredere et suscipe paratam tibi a deo coronam

Blasii L A 1 001407 ? Image
D-KNd 215 196v 5 Tandem surgens beatus Blasius de

Tandem surgens beatus Blasius de lacu ambulabat in aqua quasi per terram et aeternorum securus praemiorum alacer et laetabundus exilivit

Blasii L A 2 005104 ? Image
D-KNd 215 196v 6 Quo egresso tantus superni luminis

Quo egresso tantus superni luminis radius super eum effulsit ut clarior sole tam graviter astantium oculos reverberaret ut illum omnino intueri non possent

Blasii L A 3 004555 ? Image
D-KNd 215 196v 7 Omnibus claritatem vultus ejus admirantibus

Omnibus claritatem vultus ejus admirantibus solus impius et profanus judex Agricolaus magice hoc totum arti adscribens multis eum tormentorum minis adorsus est

Blasii L A 4 004140 ? Image
D-KNd 215 196v 8 Cum verba verbera cruciatus omnes

Cum verba verbera cruciatus omnes frustra in illum consumeret novissime capitalem dictat sententiam sed gloriosus victor has prius domino preces effudit revera efficaces

Blasii L A 5 002045 ? Image
D-KNd 215 197r 1 Quicumque in pericula vel infirmitates

Quicumque in pericula vel infirmitates varias inciderint et nomen servi tui Blasii creduliter invocaverint domine deus noster suscipe clementer oracula illorum et solitum adjutorium tuum in quibuscumque necessitatibus petierint gaudentes experiantur

Blasii L A B 004517 ? Image
D-KNd 215 197r 2 Haec eo orante vox ad

Haec eo orante vox ad eum de caelo facta est omnem petitionem tuam adimplebo Blasi athleta dilectissime mox spiculator ejiciens eum a praetorio cum duobus puerulis amputavit capita eorum foras muros Sebastiae urbis ita completo martyrio migravit ad dominum sancte Blasi memento nostri

Blasii V2 A M 002996 ? Image
Page 1 of 1