Browse Chants | Cantus Manuscript Database

Browse Chants

Displaying 1-1 of 1 chants
Siglum Folio Incipit / Full text Feast CantusID Mode
PL-WRu R 503 251v 1 Tu es Petrus et super

Tu es Petrus et super hanc petram aedificabo ecclesiam | Tu beatus es bar Jona cui aspirat sua dona quasi nato spiritus | Quod caro sanguisque nescit per patrem tibi patescit revelatum caelitus | Tibi claves deus dedit quibus porta caeli cedit praevalentque inferis | Potestate formidanda hic legas illic liganda tuta sunt quae solveris | Te piscantem piscatoris ad capturae melioris usum traxit gratia | Cuncta linquis nave spreta temporalis mundi meta ludices ut omnia | Apostolis principaris dominoque sociaris in tributi pretio | Transformati tu Messiae Moysique et Eliae frueris colloquio | Sicco pede calcas mare Malchum truncas fles amare dum pungit negatio | Sic dejectum patientis et erectum resurgentis redintegrat visio | Ter confessus ter negatum gregem pascis ter donatum vita verbo precibus | Claudus salit et Tabitha iterata calet vita viam paras gentibus | Infirmis umbra mederis defraudantes gravi feris conjunges suplicio | Tu vinculis liber relaxatis portis exis reseratis duce fretus praevio | Caecus videt mutus fatur languor fugit duplex datur salus Antiochiae | Funus surgit magus cadit consecrator Romam vadit crucis et victoriae | Illum sequens pendis cruce scandis caelum quo te duce nobis detur additus | Janitor ingressum pande quo nos lucis non mutande foveat intuitus | Amen

Vincula Petri X 6T
Page 1 of 1