Beatus Gregorius natione romanus nobilitatem suam moribus et probis actibus decorabat
Hauriebat adhuc in parva aetate sitibundo pectore fluenta doctrinae
Iste sanctus dum pro colligendis animabus satageret dedit ei dominus ut totam pariter Anglorum converteret gentem
Missis namque doctoribus tantam deus gratiam contulit ut verbum fidei quod ore praedicabant signorum efficacia confirmaretur
Mutato et enim saeculari habitu beatus Gregorius monasterium petiit et ex hujus vitae naufragio nudus evasit
Qui ante serico et gemmis micantibus ornatus processit postea vili tectus tegmine pauper ipse pauperibus ministrabat
Gloria patri et filio et spiritui sancto
Iste confessor*
Ecce sacerdos magnus R. Qui in diebus placuit deo et inventus est justus
Beatus Gregorius ab Anglorum populis apostolus est appellatus quia ipsius gratiae ascribitur quod illorum ecclesia nova semper sobole fecundatur
Sint lumbi vestri praecincti et lucernae ardentes in manibus vestris
Justus germinabit sicut lilium R. Et florebit in aeternum ante dominum
O Gregori dulcissime sancti spiritus organum atque virtutum speculum posce nobis suffragium ut hoc possimus consequi quo te gaudemus perfrui
Beatus Gregorius*
Amavit eum*
Ecce*
Beatus Gregorius ab Anglorum*