Nunc scio vere quia misit dominus angelum suum et eripuit me de manu Herodis et de omni exspectatione plebis judaeorum
Domine probasti me et cognovisti me tu cognovisti sessionem meam*
Constitues eos principes super omnem terram memores erunt nominis tui domine
Pro patribus tuis nati sunt tibi filii propterea populi confitebuntur tibi
Alleluia Tu es Petrus et super hanc petram aedificabo ecclesiam meam
Beatus es Simon Petre quia caro et sanguis non revelabit tibi sed pater meus qui est in caelis
Constitues eos principes super omnem terram memores erunt nominis tui in omni progenie et generatione
Eructavit cor meum verbum bonum dico ego opera mea regi lingua mea calamus scribae velociter scribentis
Lingua mea calamus scribae velociter scribentis speciosus forma prae filiis hominum diffusa est gratia in labiis tuis
Propterea benedixit te deus in aeternum accingere gladio tuo circa fremur potentissime
Simon Joannis diligis me plus his domine tu omnia nosti tu scis domine quia amo te