Search Chants

Displaying 10,701-10,800 of 452,562 chants.

Siglum Folio Incipit/Full Text Feast Service Genre Position Cantus ID Mode FT Mel Image
A-KN CCl 1012 023v Unguentum quod sibi Maria turpiter
Unguentum quod sibi Maria turpiter exhibuerat hoc jam deo laudabiliter offerrebat oculis terrena concupierat sed hos jam per paenitentiam conterens flebat
Mariae Magdalenae M A 2.1 205058 4 Image
A-KN CCl 1012 023v Capillos ad compositionem vultus exhibuerat
Capillos ad compositionem vultus exhibuerat sed jam capillis lacrimas tergebat ore superba dixerat sed pedes domini osculans hoc in redemptoris sui vestigia figebat
Mariae Magdalenae M A 2.2 200729 4 Image
A-KN CCl 1012 023v Fundans Sion in sapphiris rex
Fundans Sion in sapphiris rex Christe altissime ac propugnans jaspidibus te ex fide scientibus memor Raab et Babylonis cum Maria Magdalena confer nobis quae et illis pietatis magnalia ut ex corde paenitentes nos alienigenas his quandoque collaetari miserator perficias
Mariae Magdalenae M A 2.3 002913 8 Image
A-KN CCl 1012 024r Quod ergo in se habuit
Quod ergo in se habuit oblectamenta tot de se invenit holocausta convertit ad numerum virtutum numerum criminum ut totum serviret deo in paenitentia quicquid ex se deum contempserat in culpa
Mariae Magdalenae M A 2.4 204205 4 Image
A-KN CCl 1012 024r Conversus Jesus ad Mariam dixit
Conversus Jesus ad Mariam dixit mulier dimittuntur tibi peccata fides tua te salvam fecit
Mariae Magdalenae M R 2.1 600412 1 Image
A-KN CCl 1012 024r Cui plus dimittitur plus diligit
Cui plus dimittitur plus diligit vade in pace
Mariae Magdalenae M V 01 600412a 1S Image
A-KN CCl 1012 024r Cum venisset Maria ubi erat
Cum venisset Maria ubi erat Jesus videns eum cadit ad pedes ejus
Mariae Magdalenae M R 2.2 006375 6 Image
A-KN CCl 1012 024r Sicut peccatorum veniam sic fratri
Sicut peccatorum veniam sic fratri suo obtinuit vitam
Mariae Magdalenae M V 01 006375a 6S Image
A-KN CCl 1012 024r Maria plorans ad monumentum foris
Maria plorans ad monumentum foris stabat et flendo se inclinans in monumentum denuo prospiciebat quamvis quidem vacuum viderat tamen iterum videre desiderabat
Mariae Magdalenae M R 2.3 007129 1 Image
A-KN CCl 1012 024v Non sufficiens sibi semel aspexisse
Non sufficiens sibi semel aspexisse vis amoris multiplicabat in ea intentionem inquisitionis
Mariae Magdalenae M V 01 007129a 1S Image
A-KN CCl 1012 024v Gloria patri et filio et
Gloria patri et filio et spiritui sancto
Mariae Magdalenae M V 02 909000 1S Image
A-KN CCl 1012 024v Plus ergo poenitens mulier pascebat
Plus ergo poenitens mulier pascebat intus quam phariseus dominum pasceret foris quia ab estu carnalium quasi hinnulus redemptor noster ad illius mentem fugerat quam post vitiorum ignem penitentiae unda temperabat
Mariae Magdalenae M A 3.1 203846 7 Image
A-KN CCl 1012 024v Maria ergo accepit libram unguenti
Maria ergo accepit libram unguenti nardi pistici pretiosi et unxit pedes domini Jesu et extersit capillis pedes domini ejus et domus impleta est ex odore unguenti
Mariae Magdalenae M A 3.2 003698 7 Image
A-KN CCl 1012 024v Cum esset Bethaniae Jesus venit
Cum esset Bethaniae Jesus venit Maria habens alabastrum unguenti nardi spicati pretiosi et fracto alabastro effudit super caput ejus
Mariae Magdalenae M A 3.3 001999 4 Image
A-KN CCl 1012 025r Accepit Maria libram unguenti nardi
Accepit Maria libram unguenti nardi pistici pretiosi et unxit pedes Jesu et capillis capitis sui extersit
Mariae Magdalenae M R 3.1 600020 7 Image
A-KN CCl 1012 025r Stans retro secus pedes Jesu
Stans retro secus pedes Jesu lavit lacrimis suis et exosculabatur eos
Mariae Magdalenae M V 01 600020a 7S Image
A-KN CCl 1012 025r Fregit Maria super caput Jesu
Fregit Maria super caput Jesu alabastrum ungenti nardi spicati pretiosi indignati sunt autem discipuli ejus dicentes ut quid perditio haec facta est
Mariae Magdalenae M R 3.2 600915 7 Image
A-KN CCl 1012 025r Potuit hoc vendi multo et
Potuit hoc vendi multo et dari pauperibus
Mariae Magdalenae M V 01 600915a 7S Image
A-KN CCl 1012 025r Vidit Maria duos angelos in
Vidit Maria duos angelos in albis sedentes unum ad caput et unum ad pedes ubi positum fuerat corpus Jesu dicunt ei illi mulier quid ploras
Mariae Magdalenae M R 3.3 007885 2 Image
A-KN CCl 1012 025v Dicit eis quia tulerunt dominum
Dicit eis quia tulerunt dominum meum et nescio ubi posuerunt eum
Mariae Magdalenae M V 01 007885a 2S Image
A-KN CCl 1012 025v Caelestis medicus aegram quam sanaverat
Caelestis medicus aegram quam sanaverat per pietatis suae sententiam confirmat fides tua inquiens te salvam fecit vade in pace
Mariae Magdalenae M R 10 006296 6 Image
A-KN CCl 1012 025v Fides etenim salvam eam fecit
Fides etenim salvam eam fecit quae hoc quod postulabat posse se ab eo percipere non dubitabat
Mariae Magdalenae M V 01 006296a 6S Image
A-KN CCl 1012 025v Gloria patri et filio et
Gloria patri et filio et spiritui sancto
Mariae Magdalenae M V 02 909000 6S Image
A-KN CCl 1012 025v Septem ergo Maria daemonia habuit
Septem ergo Maria daemonia habuit quae universis vitiis plena fuit sed ecce quia turpitudinis suae maculas aspexit lavanda ad fontem misericordiae cucurrit convivantesque non erubuit
Mariae Magdalenae M R 11 007638 7 Image
A-KN CCl 1012 026r Quia semetipsam graviter intus erubescebat
Quia semetipsam graviter intus erubescebat nihil quod foris verecundaretur esse credebat
Mariae Magdalenae M V 01 007638a 7S Image
A-KN CCl 1012 026r Maria Magdalena quae fuerat in
Maria Magdalena quae fuerat in civitate peccatrix amando veritatem lavit lacrimis maculas criminis et vox veritatis impletur qua dicitur dimissa sunt ei peccata multa quoniam dilexit multum
Mariae Magdalenae M R 12 601369 1 Image
A-KN CCl 1012 026r Quae enim prius frigida peccando
Quae enim prius frigida peccando remanserat post modum amando fortiter ardebat
Mariae Magdalenae M V 01 601369a 1S Image
A-KN CCl 1012 026r Cujus ergo vel saxeum pectus
Cujus ergo vel saxeum pectus ille hujus peccatricis animae ad exemplum paenitendi non emolliant consideravit namque quorum fecit et noluit moderari quid faceret | super convivantes ingressa est non jussa venit inter epulas lacrimas obtulit
Mariae Magdalenae M R 13 600434 2 Image
A-KN CCl 1012 026v Nam quia semetipsam graviter erubescebat
Nam quia semetipsam graviter erubescebat intus nihil esse credidit quod verecundaretur foras
Mariae Magdalenae M V 01 600434a 4S Image
A-KN CCl 1012 026v Hanc vero quam Lucas peccatricem
Hanc vero quam Lucas peccatricem mulierem Joannes Mariam nominat illam esse Mariam credimus de qua Marcus septem daemonia ejecta fuisse testatur septem enim daemonia habuit quae universis viciis plena fuit sed ecce quia turpitudinis suae maculas aspexit lavanda ad fontem misercordiae cucurrit
Mariae Magdalenae M R 14 601730 3 Image
A-KN CCl 1012 026v Videns haec phariseus dicebat intra
Videns haec phariseus dicebat intra se hic si esset propheta sciret utique quae et qualis est mulier quae tangit eum quia peccatrix est
Mariae Magdalenae M V 01 601730a 3S Image
A-KN CCl 1012 026v Umbrosum tunc revera locum verus
Umbrosum tunc revera locum verus cervorum hinnulus e sibi et pascua quaesivit in meridie quando super caelestis ille transmigrationis Idithun in corde Mariae paenitentis quod ab aestu carnalium desideriorum ex toto caelitus temperatum invenit delectabatur tam desiderabiliter requiescere
Mariae Magdalenae M R 15 007806 4 Image
A-KN CCl 1012 027r Ad ipsius quippe mentem exsultim
Ad ipsius quippe mentem exsultim confugerat quam post vitiorum ignem paenitentiae temperies refrigerabat
Mariae Magdalenae M V 01 007806a 4S Image
A-KN CCl 1012 027r Adest testis divinae misericordiae beatissime
Adest testis divinae misericordiae beatissime Mariae Magdalenae de qua phariseus dum pietatis fontem vellet obstruere dicebat hic si esset propheta sciret utique que et qualis est mulier quae tangit eum quia peccatrix est ipsa intercedat pro peccatis nostris
Mariae Magdalenae M R 16 600046 4 Image
A-KN CCl 1012 027r Maria lavit lacrimis maculas cordis
Maria lavit lacrimis maculas cordis et corporis et redemptoris sua vestigia tetigit quae sua prava itinera dereliquit
Mariae Magdalenae M V 01 600046a 4S Image
A-KN CCl 1012 027v Summe propitiator Christe Jesu et
Summe propitiator Christe Jesu et susceptor peccatorum qui Mariam Magdalenam commiserans liberasti a rabie septenaria spirituum malignorum tu in digito dei et ejiciens ex nobis vitiorum omnium daemonia consigna corda nostra propitius septiformi tui spiritus sanctimonia
Mariae Magdalenae M R 17 007720 7 Image
A-KN CCl 1012 027v Conferens nobis miserator per Mariae
Conferens nobis miserator per Mariae intercessionem veram de peccatis nostris paenitentiam et remissionem
Mariae Magdalenae M V 01 007720a 7S Image
A-KN CCl 1012 027v Gloria patri et filio et
Gloria patri et filio et spiritui sancto sicut erat in principio et nunc et semper
Mariae Magdalenae M V 02 909000 7S Image
A-KN CCl 1012 027v Una sabbati Maria Magdalena venit
Una sabbati Maria Magdalena venit mane dum adhuc tenebrae essent ad monumentum Jesu alleluia
Mariae Magdalenae L A 1 005268 1 Image
A-KN CCl 1012 028r Videns lapidem sublatum a monumento
Videns lapidem sublatum a monumento Maria cucurrit et venit ad Simonem Petrum et ad alium discipulum et dicit ei tulerunt dominum de monumento alleluia
Mariae Magdalenae L A 2 005386 2 Image
A-KN CCl 1012 028r Stans autem foris plorans inclinavit
Stans autem foris plorans inclinavit se et prospexit in monumentum Maria et vidit duos angelos in albis sedentes alleluia
Mariae Magdalenae L A 3 005014 3 Image
A-KN CCl 1012 028r Dicunt ei illi mulier quid
Dicunt ei illi mulier quid ploras dicit eis quia tulerunt dominum meum et nescio ubi posuerunt eum alleluia
Mariae Magdalenae L A 4 002210 4 Image
A-KN CCl 1012 028r Haec cum vidisset conversa est
Haec cum vidisset conversa est retrorsum et vidit Jesum stantem et nesciebat quia Jesus est alleluia
Mariae Magdalenae L A 5 002994 5 Image
A-KN CCl 1012 028r Dixit Jesus Maria conversa illa
Dixit Jesus Maria conversa illa dixit ei rabboni noli me tangere nondum enim ascendi ad patrem meum alleluia alleluia
Mariae Magdalenae L A B 002298 4 Image
A-KN CCl 1012 028r Ingressus Jesus domum Simonis pharisaei
Ingressus Jesus domum Simonis pharisaei cum aegrotis medicus discubuit et ecce Maria mulier aegrota in domum ad medicum salutis desiderio facta impudens audacter irrupit
Mariae Magdalenae V2 A 1 003342 4 Image
A-KN CCl 1012 028v Quae dum lacrimosa ad eum
Quae dum lacrimosa ad eum medullitus ingemuerat a peste mox curatur qua misera languerat septem quippe nequitiis verbo medicus effugatis ignivit cor ejus incendio ardentissimae caritatis
Mariae Magdalenae V2 A 2 004424 5 Image
A-KN CCl 1012 028v Incendit plene Maria peccati rubigine
Incendit plene Maria peccati rubigine quae arsit tam incomparabiliter per inextinguibilem sanctissimae dilectionis ignem
Mariae Magdalenae V2 A 3 003313 1 Image
A-KN CCl 1012 028v Intravit Jesus in quoddam castellum
Intravit Jesus in quoddam castellum et ecce Martha soror Mariae gaudens eum excepit in domum
Mariae Magdalenae V2 A 4 202619 1 Image
A-KN CCl 1012 028v Intendens porro Maria unum quod
Intendens porro Maria unum quod est necessarium sororemque linquens solam circa frequens ministerium secus pedes domini sedebat et verbum illius semper audiebat
Mariae Magdalenae V2 A 5 003364 1 Image
A-KN CCl 1012 029r Exquirebat Maria quem non invenerat
Exquirebat Maria quem non invenerat flebat inquirendo et amoris sui igne succensa ejus quem ablatum credidit ardebat desiderio unde contigit ut eum sola tunc videret quem remansit ut quaereret
Mariae Magdalenae V2 A M 201730 5 Image
A-KN CCl 1012 029r Gloriosa splendet orbi beati fides
Gloriosa splendet orbi beati fides Jacobi pro qua caesus ab Herode regnum scandit ad caeleste
Jacobi V A 1 201985 1 Image
A-KN CCl 1012 029r Congaudendum est claritati tuae Christi
Congaudendum est claritati tuae Christi confessor inclyte cui cum fratre clarissimo Joanne dum desideras conregnare pretiosum ejus calicem delegisti bibere o beate Jacobe tuae consortes gloriae fac nos sancta intercessione
Jacobi V A M 200867 1 Image
A-KN CCl 1012 029r Immenso salvatoris amore fervebat Jacobus
Immenso salvatoris amore fervebat Jacobus cum Joanne dum petit dextra levaque ille regnanti assidere
Jacobi M R 1 601104 8 Image
A-KN CCl 1012 029r Unde etsi error jure corripitur
Unde etsi error jure corripitur confundi tamen amor non meretur
Jacobi M V 01 601104a 8S Image
A-KN CCl 1012 029v Insignis athleta dei Jacobus salutare
Insignis athleta dei Jacobus salutare Christi poculum quod par amor sitiebat fratrum dum bibere meruit primus ad desideratam regni sedem conscendit torque et purpura decoratus
Jacobi M R 2 601198 1 Image
A-KN CCl 1012 029v Nos prece ducat eo quo
Nos prece ducat eo quo gaudens ipse tropaeo
Jacobi M V 01 601198a 1S Image
A-KN CCl 1012 029v Gloria patri et filio et
Gloria patri et filio et spiritui sancto
Jacobi M V 02 909000 * Image
A-KN CCl 1012 029v Auctori celebres pangat pia contio
Auctori celebres pangat pia contio laudes alternique chori Jacobi famulentur honori
Jacobi L A 1 200408 2 Image
A-KN CCl 1012 029v Hujus in ecclesia micat ut
Hujus in ecclesia micat ut sol plenaque luna vita fides meritum virtus doctrina tropaeum
Jacobi L A 2 202282 3 Image
A-KN CCl 1012 029v Ad Christi vocem cum navi
Ad Christi vocem cum navi retia patrem et mundo si quid possederat omne reliquit
Jacobi L A 3 200083 4 Image
A-KN CCl 1012 029v Cum facies Christe tua splenduit
Cum facies Christe tua splenduit adfuit iste astitit et cellae qua reddita vita puellae
Jacobi L A 4 201011 7 Image
A-KN CCl 1012 029v Nam signis et virtutibus hostem
Nam signis et virtutibus hostem subplantat Jacobus dum pro te fuso sanguine tecum regnat Jesu Christe nos ipsius per merita tua fac dignos gratia
Jacobi L A 5 203206 7 Image
A-KN CCl 1012 030r O beate dei athleta Jacobe
O beate dei athleta Jacobe o praeclarum decus apostolice turme quam prima suavissima factus hostia Christi ad regnum prothomartyr inclyte pervenisti tu pro nobis quae sumus sacris pervenias precibus majestatem dei decoratus
Jacobi V2 A M 203373 1 Image
A-KN CCl 1012 030r Veneremur Christum regem quo Jacobus
Veneremur Christum regem quo Jacobus jam perennem promeruit regni sedem
Jacobi,8 M I 100275 4 Image
A-KN CCl 1012 030r Fulget sole splendidius inter primates
Fulget sole splendidius inter primates Jacobus qui in carne reverendam Christi viderunt gloriam
Jacobi,8 M R 600928 1 Image
A-KN CCl 1012 030r Tres prae cunctis sunt electi
Tres prae cunctis sunt electi quorum felices oculi
Jacobi,8 M V 01 600928a 1S Image
A-KN CCl 1012 030r Gloria patri et filio et
Gloria patri et filio et spiritui sancto
Jacobi,8 M V 02 909000 1S Image
A-KN CCl 1012 030v Sacra voce tonans Jacobus signisque
Sacra voce tonans Jacobus signisque coruscans filius est tonitrus digne cum fratre vocatus
Jacobi,8 X A 204346 6T Image
A-KN CCl 1012 030v Quam pulchra es dilecta mea
Quam pulchra es dilecta mea et quam decora carissima mea in deliciis statura tua assimilata es palmae et ubera tua botris et odores tui sicut malorum granatorum guttur tuum sicut vinum optimum alleluia alleluia alleluia
Octava Mariae Mag. V A 1 204050 4 Image
A-KN CCl 1012 030v Dilectus meus descendit in hortum
Dilectus meus descendit in hortum suum ut pascatur et lilia colligat ego dilecto meo et dilectus mihi qui moratur inter ubera mea alleluia
Octava Mariae Mag. V A 2 201256 4 Image
A-KN CCl 1012 031r Gaude dei genetrix virgo immaculata
Gaude dei genetrix virgo immaculata gaude quae gaudium ab angelo suscepisti gaude quae genuisti aeterni luminis claritatem gaude mater gaude sancta dei genetrix virgo tu sola mater innupta te laudat omnis factura genetricem lucis sis pro nobis quaeseumus perpetua interventrix
Octava Mariae Mag. V A 3 002920 3 Image
A-KN CCl 1012 031r O flos florum o domicilium
O flos florum o domicilium virtutum o electissima mulierum beata virgo Maria cujus solius commercium fragilitas generis humani invenit aditum recuperandi admitte preces nostras intra sacrarium exauditionis et reporta nobis gratiam reconciliationis sit per te excusabile quod per te ingerimus accipe quod offerimus impetra quod rogamus quia nec potentiore meritis ad placandam iram judicis invenimus quam te quae meruisti mater existere ejusdem redemptoris et judicis
Octava Mariae Mag. V A 4 203440 4 Image
A-KN CCl 1012 031v Adest testis divinae misericordiae beata
Adest testis divinae misericordiae beata Maria quae lavans lacrimis maculas criminis susceptoris sui tetigit vestigia ac prava sua derelinquens itinera huic post haec assidebat verbumque illius audiebat viventi adherebat mortuum quaerebat viventem reperit quem mortuum quaesivit
Octava Mariae Mag. V R 006034 1 Image
A-KN CCl 1012 031v Tantumque apud deum locum gratiae
Tantumque apud deum locum gratiae invenit ut hunc ipsis quoque apostolis verax ejus apostola resurrexisse nuntiaret
Octava Mariae Mag. V V 01 006034a 1S Image
A-KN CCl 1012 031v Venerantes sacram beatae genetricis dei
Venerantes sacram beatae genetricis dei Mariae nativitatem aeternum adoremus dominum
Octava Mariae Mag. M I 100274 2 Image
A-KN CCl 1012 032r Solve jubente deo terrarum Petre
Solve jubente deo terrarum Petre catenas qui facis ut patuant caelestia regna beatis
Vincula Petri M R 1 007678 7 Image
A-KN CCl 1012 032r Quodcumque ligaveris*
Quodcumque ligaveris*
Vincula Petri M V 01 007678a 7 Image
A-KN CCl 1012 032r Qui regni claves et curam
Qui regni claves et curam tradit ovili qui caeli terraeque Petro commisit habenas ut reserat clausis et solvat vincla ligatis
Vincula Petri M R 2 007483 7 Image
A-KN CCl 1012 032r Quodcumque ligaveris*
Quodcumque ligaveris*
Vincula Petri M V 01 007483c * Image
A-KN CCl 1012 032r Ponens Petrus genua sua orabat
Ponens Petrus genua sua orabat et conversus ad corpus dixit Tabita surge at illa aperuit oculos et viso Petro resedit dansque illi manum erexit eam et sanctis ac viduis assignavit vivam
Vincula Petri L A 1 004304 6 Image
A-KN CCl 1012 032r Adhuc loquente Petro cecidit spiritus
Adhuc loquente Petro cecidit spiritus sanctus super omnes qui audiebant verbum et erant loquentes linguis et magnificantes deum tunc Petrus jussit eos baptizari in nomine domini*
Vincula Petri L A 2 001274 1 Image
A-KN CCl 1012 032r Cornelius centurio vir religiosus ac
Cornelius centurio vir religiosus ac timens deum vidit manifeste angelum dei dicentem sibi Corneli mitte et accersi Simonem qui cognominatur Petrus hic dicet tibi quid te oporteat facere
Vincula Petri L A 3 001932 7 Image
A-KN CCl 1012 032v Aperiens Petrus os suum dixit
Aperiens Petrus os suum dixit in veritate comperi quia non est personarum acceptor deus sed in omni gente qui timet deum et operatur justitiam acceptus est illi
Vincula Petri L A 4 001445 8 Image
A-KN CCl 1012 032v Suavissime universorum domine misericordiarum pater
Suavissime universorum domine misericordiarum pater mitissime qui omnia sub peccato concludis ut omnium miserator miserearis miseri tuorum in omnibus miseraminum nos memores te pietatis nimiae te fontem rogamus supplices ut apud te potenti beatae Mariae Magdalenae suffulti precamine ejus te solum exemplo mereamur diligere multum ut et remittas nobis quod heu in multis tibi soli peccavimus multum
Mariae Magdalenae R A 005037 4 Image
A-KN CCl 1012 033r Simon Bar Jona*
Simon Bar Jona*
Vincula Petri V A 1 004958 4 Image
A-KN CCl 1012 033r Claves Petre poli dominus credit
Claves Petre poli dominus credit tibi soli ergo recordatus quia lapsus es et reparatus lapsos intrare sine nos dum flemus amare
Vincula Petri V R 600369 1 Image
A-KN CCl 1012 033r Labimur o quotiens sed releva
Labimur o quotiens sed releva toties
Vincula Petri V V 01 600369a 1S Image
A-KN CCl 1012 033r Gloria patri et filio et
Gloria patri et filio et spiritui sancto
Vincula Petri V V 02 909000 1S Image
A-KN CCl 1012 033r Jam bone*
Jam bone*
Vincula Petri V H 008268:03 * Image
A-KN CCl 1012 033r Angelus domini astitit et lumen
Angelus domini astitit et lumen refulsit in habitaculo carceris percussoque latere Petri excitavit eum dicens surge velociter et ceciderunt catenae de manibus ejus
Vincula Petri V A M 001411 4 Image
A-KN CCl 1012 033r Gratias tibi domine Jesu referimus
Gratias tibi domine Jesu referimus immensas quia in beata martyre Afra ubi abundavit iniquitas superabundavit et gratia tua
Afrae V A 1 002978 8 Image
A-KN CCl 1012 033v Martyr sancta dei quae flagrans
Martyr sancta dei quae flagrans igne fidei flammas sprevisti tortorum victima Christi qui foedant mores precibus restingue calores
Afrae V R 007135 3 Image
A-KN CCl 1012 033v Crescat ut in nobis divini
Crescat ut in nobis divini fervor amoris
Afrae V V 01 007135a 3S Image
A-KN CCl 1012 033v Gloria patri et filio et
Gloria patri et filio et spiritui sancto
Afrae V V 02 909000 3S Image
A-KN CCl 1012 033v Jesu Christe auctor*
Jesu Christe auctor*
Afrae V H 008329 Image
A-KN CCl 1012 033v Specie tua*
Specie tua*
Afrae V W 008201 * Image
A-KN CCl 1012 033v Gloriosa et beatissima Christi martyr
Gloriosa et beatissima Christi martyr Afra quae per florem paradisi pretiosi praesulem Narcissum divinitus medicata mortiferum idolatriae et priscae turpitudinis morbos evasisti teque ipsam vivum et illibatum domino holocaustum per ignem passionis obtulisti nos quaesumus quamvis sordidos quamvis peccatores tui nunc memoriam celebrantes sereno vultu respice et cum beatis martyrii tui consortibus pro nostris reatibus intercede
Afrae V A M 002954 3 Image
A-KN CCl 1012 034r Vigili corde dominum adorantes venite
Vigili corde dominum adorantes venite qui a sordibus purgatam sanctis martyribus beatam sociavit Afram
Afrae M I 001183 4 Image
A-KN CCl 1012 034r Martyr dei*
Martyr dei*
Afrae M H 008346 * Image
A-KN CCl 1012 034r Cum sub Diocletiano tyranno saeva
Cum sub Diocletiano tyranno saeva persecutionis tempestas Christi turbaret ecclesias beatus praesul Narcissus domino favente vindelicam venit Augustam
Afrae M A 1.1 002035 1 Image
Page 108 of 4,526