Zachee festinans descende quia hodie in domo tua oportet me manere at ille festinans descendit et excepit illum gaudens in domo sua hodie huic domui salus a deo facta est alleluia
Fundamenta templi huius sapiencia sua fundavit in quo dominum celi collaudant angeli si rruant venti et fluant flumina non possunt eam movere unquam fundatum enim erat supra petram
Isti sunt qui viventes in carne plantaverunt ecclesiam sanguine suo non sunt de terra corpora eorum separata quorum merito sunt in celis anime sanctorum coequales