Vigilate omnes et orate nescitis enim quando tempus sit vigilate ergo nescitis enim quando dominus domus veniet sero an media nocte an galli cantu an mane ne dum venerit repente inveniat vos dormientes
Dixit Jesus turbis quis ex vobis arguet me de peccato si veritatem dico quare vos non creditis mihi qui est ex deo verba dei audit propterea vos non auditis quia ex deo non estis