Tu es Petrus et super
Tu es Petrus et super hanc petram aedificabo ecclesiam | Tu beatus es bar Jona cui aspirat sua dona quasi nato spiritus | Quod caro sanguisque nescit per patrem tibi patescit revelatum caelitus | Tibi claves deus dedit quibus porta caeli cedit praevalentque inferis | Potestate formidanda hic legas illic liganda tuta sunt quae solveris | Te piscantem piscatoris ad capturae melioris usum traxit gratia | Cuncta linquis nave spreta temporalis mundi meta ludices ut omnia | Apostolis principaris dominoque sociaris in tributi pretio | Transformati tu Messiae Moysique et Eliae frueris colloquio | Sicco pede calcas mare Malchum truncas …
|