Que divino nutu a partibus orientis exhibite pro Christi nomine illic fudere cruorem quia numquam in persecucione potuerunt ab eius divelli confessione
Clematius igitur vir clarissimus voto quod debebat a fundamentis sanctam templum erexit in quo et virginum venerantur merita et populorum laudancium deum concurrit frequencia alleluia
O beate virginum corpora que Christi confessione prostrata solo iacent illic sepulta quarum anime eterna cum illo regnant in victoria quas celi regna cum angelis regnaturas accepit
Deus qui es corona virginum nos adiuva merita per earum ut te largiente et ipsis intercedentibus ab omnibus malis defendi mereamur nunc et in perpetuum
Beati estis sancti dei omnes qui meruistis consortes fieri celestium virtutum et perfrui eterne claritatis gloria ideoque precamur ut memores nostri intercedere dignemini pro nobis ad dominum Ihesum Christum
Laudem dicite deo nostro omnes sancti eius et qui timetis deum pusilli et magni quoniam regnavit dominus deus noster omnipotens gaudeamus et exultemus et demus gloriam deo
Martinus sacerdos dei cui post apostolos tantam graciam dominus contulit ut tres mortuos suscitaret et alias virtutes preclaras ostendit et inter alios confessores et martyres ut rosa fulget in Gallia