Et factum est postquam in captivitatem ductus est Israel et Iherusalem deserta est sedit Iheremias flens et planxit lamentacione hac in Iherusalem et dixit
Beth Plorans ploravit in nocte et lacrime eius in maxillis ejus non est qui consoletur eam ex omnibus caris ejus omnes amici ejus spreverunt eam et facti sunt ei inimici
Gimel Migravit Iuda propter afflictionem et multitudinem servitutis habitavit inter gentes nec invenit requiem omnes persecutores eius apprehenderunt eam inter angustias
Deleth Viie Syon lugent eo quod non sint qui veniant ad sollempnitatem omnes porte eius destructe sacerdotes eius gementes virgines eius squalide et ipsa oppressa amaritudine
Hee Facti sunt hostes eius in capite inimici illius locupletati sunt quia dominus locutus est super eam propter multitudinem iniquitatum eius parvuli eius ducti sunt in captivitatem ante faciem tribulantis
Vav Et egressus est a filia Syon omnis decor eius facti sunt principes eius velud arietes non invenientes pascua et abierunt absque fortitudine ante faciem subsequentis
Zay Recordata est Iherusalem dierum afflictionis sue et prevaricacionis omnium desiderabilium suorum que habuerat a diebus antiquis cum caderet populus eius in manu hostili et non esset auxiliator viderunt eam hostes et deriserunt sabbata eius
Beth Peccatum peccavit Iherusalem propterea instabilis facta est omnes qui glorificabant eam spreverunt illam quia viderunt ignominiam eius ipsa autem gemens et conversa est retrorsum
Teth Sordes eius in pedibus eius nec recordata est finis sui deposita est vehementer non habens consolatorem vide domine afflictionem meam quoniam erectus est inimicus meus