Venite exsultemus domino jubilemus deo
- Folio
- 011
- Sequence
- 4
- Differentia
- G
- Full text as in Source (standardized spelling)
- Venite exsultemus domino jubilemus deo salutari nostro praeoccupemus faciem ejus in confessione et in psalmis jubilemus ei | Quoniam deus magnus dominus et rex magnus super omnes deos quoniam non repellit dominus plebem suam quia in manu ejus sunt omnes fines terrae et altitudines montium ipse conspicit | Quoniam ipsius est mare et ipse fecit illud et aridam fundaverunt manus ejus venite adoremus et procidamus ante deum ploremus coram domino qui fecit nos quia ipse est dominus deus noster nos autem populus ejus et oves pascuae ejus | Hodie si vocem ejus audieritis nolite obdurare corda vestra sicut in exacerbatione secundum diem tentationis in deserto ubi tentaverunt me patres vestri probaverunt et viderunt opera mea | Quadraginta annis proximus fui generationi huic et dixi semper hi errant corde ipsi vero non cognoverunt vias meas quibus juravi in ira mea si introibunt in requiem
- Full text as in Source (source spelling)
- Venite exultemus domino iubilemus deo salutari nostro praeoccupemus faciem eius in confessione et in psalmis iubilemus ei | Quoniam deus magnus dominus et rex magnus super omnes deos quoniam non repellit dominus plebem suam quia in manu eius sunt omnes fines terrae et altitudines montium ipse conspicit | Quoniam ipsius est mare et ipse fecit illud et aridam fundaverunt manus eius venite adoremus et procidamus ante deum ploremus coram domino qui fecit nos quia ipse est dominus deus noster nos autem populus eius et oves pascuae eius | Hodie si vocem eius audieritis nolite obdurare corda vestra sicut in exacerbatione secundum diem temptationis in deserto ubi temptaverunt me patres vestri probaverunt et viderunt opera mea | Quadraginta annis proximus fui generationi huic et dixi semper hi errant corde ipsi vero non cognoverunt vias meas quibus iuravi in ira mea si introibunt in requiem
- Image link
- http://www.e-codices.unifr.ch/en/csg/0388/11/medium
- Image link (Cantus Ultimus)
- https://cantus.simssa.ca/manuscript/123750/?folio=011&chant=4
List of concordances
For concordances, please consult the Cantus Index entry for Cantus ID 909030.