[Inveni David] servum meum oleo sancto meo unxi eum Manus enim mea auxiliabitur ei
Nihil proficiet inimicus in eo et filius iniquitatis non nocebit eum
Posui adjutorium super potentem et exaltavi electum de plebe mea manus enim mea auxiliabitur ei
Inveni David servum meum oleo sancto meo unxi eum
Iste est qui ante deum magnas virtutes operatus est et omnis terra doctrina ejus repleta est ipse intercedat pro peccatis omnium populorum
Iste est qui contempsit vitam mundi et pervenit ad caelestia regna
Domine iste sanctus habitabit in tabernaculo tuo operatus est justitiam requiescet in monte sancto tuo
Vitam petiit a te tribuisti ei domine gloriam et magnum decorem imposuisti super eum posuisti in capite ejus coronam de lapide pretioso
Hic accipiet benedictionem [a domino et misericordiam a deo salutari suo quia haec est generatio quaerentium dominum]