Surrexit dominus vere alleluia
Alleluia*
Gavisi sunt discipuli Viso domino
Virtute magna reddebant apostoli testimonium resurrectionis Jesu Christi domini nostri alleluia alleluia
Repleti quidem spiritu sancto loquebantur verbum dei cum fiducia
Isti sunt agni novelli qui annuntiaverunt alleluia modo venerunt ad fontes repleti sunt claritate alleluia alleluia
In conspectu agni amicti stolis albis et palmae in manibus eorum
Ecce vicit leo de tribu Juda radix David aperire librum et solvere septem signacula ejus alleluia alleluia alleluia
Dignus est agnus qui occisus est accipere virtutem et divinitatem et sapientiam et fortitudinem et honorem et gloriam et benedictionem
In resurrectione tua Christe Caelum et terra laetantur
Erat autem aspectus*
Mittite in dexteram navigii rete et invenietis alleluia
Kyrie eleison*
Haec dies*
Dextera domini fecit virtutem dextera domini exaltavit me
Alleluia Christus resurgens ex mortuis jam non moritur mors illi ultra non dominabitur
Simon Petrus cum audisset quia dominus est tunica succinxit se erat enim nudus et misit se in mare alleluia
Alleluia Laudate dominum omnes gentes et collaudate eum omnes populi
Ascendit Simon Petrus et traxit rece in terram plenum magnus piscibus centum quinque tribus alleliua
Alleluia Surrexit dominus et occurrens muleribus ait avete tunc accesserunt et tenuerunt pedes ejus
Hoc jam tertio manifestavit se Jesus discipulis suis postquam resurrexit a mortuis