Browse Chants
Displaying 1-53 of 53 chantsFolio | Incipit / Full text | Feast | CantusID | Mode | |||||
---|---|---|---|---|---|---|---|---|---|
317r | 3 |
Laetare mater nostra Jerusalem quia
Laetare mater nostra Jerusalem quia rex tuus dispensatorem strenuum et civem fidelissimum de servitute Babylonis tibi redemit Augustinum |
Augustini | V | A | 1 | 202821 | 1 | |
317r | 4 |
Hujus mater devotissima quem carne
Hujus mater devotissima quem carne prius pepererat mundo caritatis visceribus post modum multo semine lacrimarum genuit Christo |
Augustini | V | A | 2 | 202284 | 2 | |
317r | 5 |
Distulit tamen diu baptismi gratiam
Distulit tamen diu baptismi gratiam quia tumens inani philosophia volebat humana ratione comprehendere quod pia mens vivacitate fidei nititur apprehendere |
Augustini | V | A | 3 | 201273 | 3 | |
317v | 1 |
Surgens autem post multos circuitus
Surgens autem post multos circuitus errorum circuibat civitatem per vicos et plateas quaerendo verum animae virum pro quo ne moreretur dignum judicaret mori ut ejus semper inhereret amori |
Augustini | V | A | 4 | 204821 | 4 | |
317v | 2 |
Inventus igitur a custodibus civitatis
Inventus igitur a custodibus civitatis et pallio vetustatis exutus diligenter pertractata cum illis veritate quem desiderabat invenit et castis ejus amplexibus ardenter inhaesit |
Augustini | V | A | 5 | 202633 | 5 | |
317v | 3 |
Magne pastor Augustine*
Magne pastor Augustine* |
Augustini | V | H | 830207 | |||
317v | 4 |
Volebat enim*
Volebat enim* |
Augustini | V | R | 602527 | 6T | ||
317v | 5 |
Ora pro nobis beate pastor
Ora pro nobis beate pastor Augustine |
Augustini | V | W | 008164 | r | ||
317v | 6 |
Adest dies celebris quo solutus
Adest dies celebris quo solutus nexu carnis sanctus presul augustinus assumptus est cum angelis ubi gaudet cum prophetis laetatur cum apostolis quorum plenus spiritu quae praedixerunt mystica fecit nobis per via post quos secunda dispensandi verbi dei primus refulsit gratia |
Augustini | V | A | M | 200121 | 1 | |
318r | 1 |
Magnus dominus et laudabilis valde
Magnus dominus et laudabilis valde et sapientiae ejus non est numerus qui de tenebris gentium lumen ecclesiae suae vocavit Augustinum |
Augustini | M | I | 100192 | 2 | ||
318r | 2 |
Aperuit Augustinus codicem apostolicum et
Aperuit Augustinus codicem apostolicum et conjectis oculis ad primum capitulum legit induimini dominum Jesum Christum et statim quasi infusa luce securitatis ab eo omnes dubietatis tenebrae diffugerunt |
Augustini | M | A | 1.1 | 200333 | 1 | |
318r | 3 |
Insinuavit ergo per litteras sancto
Insinuavit ergo per litteras sancto viro Ambrosio praesens votum suum ut moneret quid sibi de libris sanctis legendum esset quo percipiendae Christianae gratiae aptior fieret atque paratior |
Augustini | M | A | 1.2 | 202573 | 2 | |
318r | 4 |
At ille jussit Isaiam prophetam
At ille jussit Isaiam prophetam quod prae ceteris evangelii vocationis quae gentium sit praenuntiator apertior |
Augustini | M | A | 1.3 | 200391 | 2T | |
318v | 1 |
Amavit eum dominus et ornavit
Amavit eum dominus et ornavit eum |
Augustini | M | W | 1. | 007941 | r | |
318v | 2 |
Invenit se Augustinus longe esse
Invenit se Augustinus longe esse a deo in regione dissimilitudinis tamquam audiret vocem dei de excelso cibus sum grandium cresce et manducabis me |
Augustini | M | R | 1.1 | 601227 | 1 | |
318v | 3 |
Nec tu me mutabis in
Nec tu me mutabis in te sicut cibum carnis tuae sed tu mutaberis in me |
Augustini | M | V | 01 | 601227a | 1S | |
318v | 4 |
Sensit igitur et expertus est
Sensit igitur et expertus est non esse mirum quod palato non sano paena est panis qui sano est suavis et oculis aegris odiosa lux quae puris est amabilis |
Augustini | M | R | 1.2 | 602189 | 2 | |
318v | 5 |
Propter iniquitatem corripuisti hominem et
Propter iniquitatem corripuisti hominem et tabescere fecisti sicut araneam animam ejus |
Augustini | M | V | 01 | 602189a | 2 | |
319r | 1 |
Hunc vero invisibilia dei per
Hunc vero invisibilia dei per ea quae facta sunt intellecta conspexit sed aciem figere non valuit quia non secum ferebat nisi amantem memoriam et quasi olefacta desiderantem quae comedere nondum posset |
Augustini | M | R | 1.3 | 600687 | 3 | |
319r | 2 |
Quid autem sacramenti haberet verbum
Quid autem sacramenti haberet verbum caro factum est nec suspicari quidem poterat |
Augustini | M | V | 01 | 600687a | 3S | |
319r | 3 |
Gloria patri et filio et
Gloria patri et filio et spiritui sancto* |
Augustini | M | V | 02 | 909000 | 3S | |
319r | 4 |
Verumtamen primam hujus lectionem non
Verumtamen primam hujus lectionem non intelligens totumque talem arbitrans distulit repetendum exercitatior in dominico eloquio |
Augustini | M | A | 2.1 | 205165 | 4 | |
319r | 5 |
Inde ubi tempus advenit quo
Inde ubi tempus advenit quo nomen eum dare oporteret relicto rure Mediolanum remeans baptizatus est a beato Ambrosio fugit quae ab eo sollicitudo vitae praeterite |
Augustini | M | A | 2.2 | 202527 | 5 | |
319v | 1 |
Nec satiabatur illis diebus dulcedine
Nec satiabatur illis diebus dulcedine mirabili considerare altitudinem consilii divini super salutem generis humani |
Augustini | M | A | 2.3 | 203230 | 6 | |
319v | 2 |
Justum deduxit dominus*
Justum deduxit dominus* |
Augustini | M | W | 2. | 008115 | r | |
319v | 3 |
Itaque avidissime legere coepit prae
Itaque avidissime legere coepit prae ceteris apostolum Paulum et petierunt ille quaestiones in quibus aliquando visus est ei adversarii testimoniis legis et prophetarum textus sermonis ejus |
Augustini | M | R | 2.1 | 601257 | 4 | |
319v | 4 |
Et apparuit ei una facies
Et apparuit ei una facies eloquiorum castorum et exsultare cum tremore didicit |
Augustini | M | V | 01 | 601257a | 4 | |
319v | 5 |
Misit ergo dominus in mentem
Misit ergo dominus in mentem ejus visumque est bonum in conspectu ejus pergere ad simplicianum qui ei bonus apparebat servus dei et lucebat in eo gratia divina |
Augustini | M | R | 2.2 | 601440 | 5 | |
320r | 1 |
Audierat enim quod a juventute
Audierat enim quod a juventute sua devotissime deo viveret et vere sic erat |
Augustini | M | V | 01 | 601440a | 5S | |
320r | 2 |
Volebat enim conferenti aestus suos
Volebat enim conferenti aestus suos ut proferret quis esset aptus modus vivendi sic affecto ut ipse erat ad ambulandum in via dei in qua alius sic alius sic ibat |
Augustini | M | R | 2.3 | 602527 | 6T | |
320r | 3 |
Displicebat ei quidquid agebat in
Displicebat ei quidquid agebat in saeculo prae dulcedine dei et decore domus ejus quam dilexit |
Augustini | M | V | 01 | 602527a | 6S | |
320r | 4 |
Gloria patri et filio et
Gloria patri et filio et spiritui sancto |
Augustini | M | V | 02 | 909000 | 6S | |
320r | 5 |
Flebat autem uberrime in hymnis
Flebat autem uberrime in hymnis et canticis suave sonantis ecclesiae vocibus vehementer affectus |
Augustini | M | A | 3.1 | 201846 | 7 | |
320r | 6 |
Voces igitur ille influebant auribus
Voces igitur ille influebant auribus ejus et eliquebatur veritas in cor ejus et currebant lacrimae et bene illi erat cum eis |
Augustini | M | A | 3.2 | 205315 | 8 | |
320v | 1 |
Adjunctus inde Nebridio et Euodio
Adjunctus inde Nebridio et Euodio remeabat ad Africam quaerens quis eos ad bene vivendum locus haberet utilius sed cum esset apud hostia Tiberina pia mater ejus defuncta est |
Augustini | M | A | 3.3 | 200147 | 1 | |
320v | 2 |
Justus ut palma*
Justus ut palma* |
Augustini | M | W | 3. | 008117 | r | |
320v | 3 |
Vulneraverat caritas Christi cor ejus
Vulneraverat caritas Christi cor ejus et gestabat verba ejus in visceribus quasi sagittas acutas et exempla servorum dei quos de mortuis vivos fecerat tamquam carbones vastatores |
Augustini | M | R | 3.1 | 602540 | 7 | |
320v | 4 |
Ascendenti a convalle plorationis et
Ascendenti a convalle plorationis et cantanti canticum graduum dederat sagittas acutas |
Augustini | M | V | 01 | 602540a | 7S | |
320v | 5 |
Accepta baptismi gratia positus apud
Accepta baptismi gratia positus apud hostia Tiberina cum matre sua colloquebatur soli valde dulciter et inhiabant ore cordis pariter in superna fluenta fontis vitae vilescebat quae mundus iste inter verba cum delectationibus suis |
Augustini | M | R | 3.2 | 600022 | 8 | |
321r | 1 |
Tunc ait illa filio nulla
Tunc ait illa filio nulla re jam delector in hac vita cum te contempta felicitate terrena videam servum Christi |
Augustini | M | V | 01 | 600022a | 8S | |
321r | 2 |
Verbum dei usque ad ipsam
Verbum dei usque ad ipsam suam aegritudinem in praetermisse alacriter et fortiter sanamente sanoque consilio in sancta ecclesia praedicavit membris omnibus sui corporis incolumis integro aspectu atque auditu coram positis fratribus et orantibus dormivit cum patribus suis |
Augustini | M | R | 3.3 | 602427 | 1 | |
321r | 3 |
Testamentum nullum fecit quia unde
Testamentum nullum fecit quia unde faceret pauper dei non habuit |
Augustini | M | V | 01 | 602427a | 1 | |
321v | 1 |
Gloria patri et filio et
Gloria patri et filio et spiritui sancto* |
Augustini | M | V | 02 | 909000 | 1 | |
321v | 2 |
Ora pro nobis beate*
Ora pro nobis beate* |
Augustini | M | W | 008164 | r | ||
321v | 3 |
Post mortem matris reversus est
Post mortem matris reversus est Augustinus ad agros proprios ubi cum amicis jejuniis et orationibus vacans scribebat libros et docebat indoctos |
Augustini | L | A | 1 | 203889 | 2 | |
321v | 4 |
Comperta autem ejus fama beatus
Comperta autem ejus fama beatus Valerius Hipponensis episcopus eum ad se accersiri fecit et licet invitum presbyterum ordinavit |
Augustini | L | A | 2 | 200834 | 4 | |
321v | 5 |
Factus ergo presbyter monasterium clericorum
Factus ergo presbyter monasterium clericorum mox instituit et coepit vivere secundum regulam sub sanctis apostolis constitutam |
Augustini | L | A | 3 | 201783 | 6 | |
321v | 6 |
Sanctus autem Valerius ordinator ejus
Sanctus autem Valerius ordinator ejus exsultabat uberius hominem sibi talem datum divinitus qui in doctrina sana aedificare ecclesiam esset idoneus |
Augustini | L | A | 4 | 204493 | 8 | |
322r | 1 |
Eodem tempore Fortunatus presbyter Manicheorum
Eodem tempore Fortunatus presbyter Manicheorum versuria plurimos seducebat quem sanctus Augustinus in conventu omnium disputans publice superavit |
Augustini | L | A | 5 | 201565 | 7 | |
322r | 2 |
Magne pastor Augustine*
Magne pastor Augustine* |
Augustini | L | H | 830207 | |||
322r | 3 |
Justus germinabit sicut lilium*
Justus germinabit sicut lilium* |
Augustini | L | W | 008116 | r | ||
322r | 4 |
In diebus ejus obsessa est
In diebus ejus obsessa est civitas Hipponensis ab exercitu barbarorum interque mala fuerunt Augustino lacrimae suae panes die ac nocte atque sub hoc eventu ad extremam horam veniens obdormivit in pace |
Augustini | L | A | B | 202402 | 5 | |
322r | 5 |
Hodie gloriosus pater Augustinus dissoluta
Hodie gloriosus pater Augustinus dissoluta hujus habitationis domo domum non manufactam accepit in caelis quam sibi cooperante dei gratia manu lingua fabre fecit in terris ubi jam quod sitivit inter { } gustat aeternum decoratus una stola securisque de reliqua |
Augustini | V2 | A | M | 202233 | 3 |