Jerusalem gaude gaudio magno quia veniet tibi salvator alleluia
Dabo in Sion salutem et in Jerusalem gloriam meam alleluia
Montes et omnes colles humiliabuntur et erunt prava in directa et aspera in vias planas veni domine et noli tardare alleluia
Juste et pie vivamus exspectantes beatam spem et adventum domini
Joannes autem cum audisset in vinculis opera Christi mittens duos de discipulis suis ait illi tu es qui venturus es an alium exspectamus
Tu es qui venturus es an alium exspectamus dicite Joanni quae vidistis ad lumen redeunt caeci mortui resurgunt pauperes evangelizantur alleluia