Sanctificamini filii Israel*
Crastina delebitur iniquitas terrae et regnabit super vos salvator mundi
Hodie scietis*
Voca et Jerusalem nolite timere cras egrediemini et dominus erit vobiscum alleluia
Hodie scietis quia veniet dominus et mane videbitis gloriam ejus
Crastina die delebitur iniquitas terrae et regnabit super nos salvator mundi
Exspectetur sicut pluvia eloquium domini et descendat super nos sicut ros deus noster
Crastina erit vobis salus dicit dominus deus exercituum
Sanctificamini filii Israel dicit dominus in die enim crastina descendet dominus et auferet a vobis omnem languorem