Deus in cujus conspectu ambulaverunt patres mei domine qui pascis me a juventute mea
Vidi dominum*
Ego principium qui et loquor vobis
Qui me misit mecum est et non reliquit me solum quia quae placita sunt ei facio semper
Unus est enim magister vester qui in caelis est dicit dominus
Qui major est vestrum erit minister vester quia omnis qui se exaltat humiliabitur dicit dominus
Ecce ascendimus Jerusalem et filius hominis tradetur ad crucifigendum
Tradetur enim gentibus ad illudendum et flagellandum et crucifigendum
Pater Abraham miserere mei et mitte Lazarum ut intinguat extremum digiti sui in aqua ut refrigeret linguam meam