Deduxisti sicut oves populum tuum in manu Moysi et Aaron
Moyses famulus domini jejunavit quadraginta diebus et quadraginta noctibus ut legem domini mereretur accipere
Ascendit Moyses in montem Sinai ad dominum fuit ibi quadraginta diebus et quadraginta noctibus
Splendida facta est facies Moysi dum respiceret in eum dominus videntes seniores claritatem vultus ejus admirantes timuerunt valde
Cumque descendisset de monte Sinai portabat duas tabulas lapideas testimonii ignorans quod cornuta esset facies sua ex consortio sermonis dei