Cantate deo alleluia psalmum dicite ei alleluia
Benedicite nomini ejus*
Bonum est confiteri domino alleluia et psallere alleluia
In decachordo psalterio cum cantico in cithara
Ad annuntiandum mane misericordiam tuam et veritatem tuam per noctem
Dicant nunc qui redempti sunt alleluia a domino alleluia
Quos redemit de manu inimici de regionibus congregavit eos
Cum autem venerit ille spiritus veritatis docebit vos omnem veritatem et quae ventura sunt annuntiabit vobis alleluia
Adhuc multa habeo vobis dicere sed non potestis portare modo cum autem venerit ille spiritus veritatis docebit vos omnem veritatem alleluia