Nimis exaltatus es alleluia super caelos deus alleluia
Dominus in Sion alleluia magnus et excelsus alleluia
Dominus in caelo alleluia paravit sedem suam alleluia
Ascendo ad patrem meum et patrem vestrum
Ponis nubem ascensum tuum domine qui ambulas super pennas ventorum alleluia
Confessionem et decorem induisti amictus lumen sicut vestimentum
Non conturbetur cor vestrum ego vado ad patrem et mittam vobis spiritum veritatis et ille vos docebit quae sunt praecepta vitae alleluia
Si enim non abiero paraclitus non veniet ad vos si autem abiero mittam cum vobis