Rex autem David cooperto capite incedens lugebat filium dicens Absalon fili me fili mi Absalon quis mihi det ut ego moriar pro te fili mi Absalon
Dixit David ad dominum cum vidisset angelum caedentem populum ego sum qui peccavi ego inique egi isti qui oves sunt quid fecerunt
Quis enim in omnibus sicut David fidelis inventus est in regno tuo egrediens et regrediens et pergens ad imperium regis
Venite exsultemus domino
Jubilemus deo salutari nostro
In manu tua domine omnes fines terrae
Adoremus deum quia ipse fecit nos