Heu me fili mi ut quid te misimus peregrinari lumen oculorum nostrorum
Benedicite deum caeli et coram omnibus viventibus confitemini ei quia fecit nobiscum misericordiam suam
Ipsum benedicite et cantate illi et enarrate omnia mirabilia ejus
Tempus est ut revertar ad eum qui me misit vos autem benedicite deum et enarrate omnia mirabilia ejus
Confitemini ei coram omnibus viventibus quia fecit misericordiam suam
Adonai domine deus magne et mirabilis qui dedisti salutem in manu feminae exaudi preces servorum tuorum