Cognovit autem pater quia illa hora erat in qua dixit Jesus filius tuus vivit et credidit ipse et domus ejus tota
Dixit autem dominus servo redde quod debes procidens autem servus ille rogabat eum dicens patientiam habe in me et omnia reddam tibi
Serve nequam omne debitum dimisi tibi quoniam rogasti me nonne ergo oportuit et te misereri conservi tui sicut et ego tui misertus sum alleluia
Magister scimus quia verax es et viam dei in veritate doces alleluia
Reddite ergo quae sunt Caesaris Caesari et quae sunt dei deo alleluia