Magnus sanctus Paulus vas electionis vere digne est glorificandus qui et meruit thronum duodecimum possidere
A Christo quoque de caelo vocatus et in terram prostratus ex persecutore factus est vas electionis
Ego plantavi Apollo rigavit deus autem incrementum dedit alleluia
Unusquisque enim propriam mercedem accipiet secundum suum laborem
Libenter gloriabor in infirmitatibus meis ut inhabitet in me virtus Christi
Quando enim infirmor tunc fortior sum et potens
Sancte Paule apostole praedicator veritatis et doctor gentium intercede pro nobis ad deum qui te elegit