Aeternum trinumque deum laudemus et unum qui sibi Mariam transvexit in aethera sanctam
Cum discubuisset in domo Simonis dominus Jesus mundi gloria mulier secum quae erat peccatrix nardi odorifera exhibuit unguenta
Secus pedes ipsius astans incessanter ore sacrato diva vestigia osculatur lacrimis plena
Irrigabat igitur dominicos Jesu pedes fracto quoque alabastro praecipuis odoribus fragrabat domus omnis atque capillorum officio detergebat