Afferens autem urceum cum aqua misit se ad pedes ejus
Beatus Laurentius dixit mea nox obscurum non habet sed omnia in luce clarescunt
Quia ipse dominus novit quia accusatus non negavi*
Laetabitur justus in domino
Levita Laurentius bonum opus operatus est qui per signum crucis caecos illuminavit et thesauros ecclesiae dedit pauperibus
Dispersit dedit pauperibus justitia ejus manet in saeculum saeculi
Strinxerunt corporis membra posita super craticulam ministrantibus prunas insultat levita Christi beate Laurenti martyr Christi intercede pro nobis