Exanimes artus nec liquit caelica virtus monstravit populis quante fuerit bonitatis
Gloria patri et filio et spiritui sancto
Contigit ergo virum caelesti munere dignum urbis vicinas extra secedere partes venit et ad villam quae legia nomine fertur
Quod cum praescirent pravi dodonis amici complicibus junctis pergunt ad funera patris
Ecce propinquantes praecingunt recta domorum et tunc Lamberti quo sunt habitacula sancti supra conspiciunt crucis admirabile signum