Ut vitium virtus operiret gratia culpam
Te sanctum dominum in excelsis laudant omnes angeli dicentes te decet laus et honor domine
Cherubim quoque et seraphim sanctus proclamant et omnis caelitus ordo dicens
Domine qui operati sunt justitiam habitabunt in tabernaculo tuo et requiescent in monte sancto tuo
Haec est generatio quaerentium dominum quaerentium faciem dei Jacob
Timete dominum omnes sancti ejus quoniam nihil deest timentibus eum ecce oculi domini super justos et aures ejus in preces eorum