Tradent enim vos in conciliis et in synagogis suis flagellabunt vos
Tollite jugum meum super vos dicit dominus et discite quia mitis sum et humilis corde jugum enim meum suave est et onus meum leve
Venite ad me omnes qui laboratis et onerati estis et invenietis requiem animabus vestris
Dum steteritis ante reges et praesides nolite cogitare quomodo aut quid loquamini dabitur enim vobis in illa hora quid loquamini
Cum autem inducent vos in synagogas et ad magistratus nolite solliciti esse qualiter respondeatis