Qui sunt isti qui ut nubes volant et quasi columbae ad fenestras suas
Candidiores nive nitidiores lacte rubicundiores ebore antiquo
Gloria patri et filio et spiritui sancto
Dedisti hereditatem timentibus nomen tuum domine
Hoc est praeceptum meum ut diligatis invicem sicut dilexi vos
Majorem caritatem nemo habet ut animam suam ponat quis pro amicis suis
Vos amici mei estis si feceritis quae praecipio vobis dicit dominus
Jam non dicam vos servos sed amicos meos quia omnia quaecumque audivi a patre meo nota feci vobis
In patientia vestra possidebitis animas vestras
Ortu Phoebi*