Fulgebunt justi et tamquam scintillae in arundineto discurrent judicabunt nationes et regnabunt in aeternum
Mirabilem deum in sanctis suis venite adoremus collaudantes
Secus decursus aquarum plantavit vineam justorum sed in lege domini fuit voluntas eorum
Praedicantes praeceptum domini constituti sunt in monte sancto ejus
Filii hominum scitote quia dominus sanctos suos mirificavit
Justorum animae in manu dei sunt
Absterget deus omnem lacrimam ab oculis sanctorum et jam non erit amplius neque luctus neque clamor sed nec ullus dolor quoniam priora transierunt