Tradiderunt corpora sua ad supplicia propter dominum
Justi autem in perpetuum*
Sancti dei quanta passi sunt tormenta ut securi pervenirent ad palmam martyrii
Cum palma ad regna pervenerunt sancti coronas decoris meruerunt de manu domini
Corpora sanctorum in pace sepulta sunt et vivent nomina eorum in aeternum
Martyres domini domino benedicite in aeternum
Exsultabunt sancti in gloria laetabuntur in cubilibus suis
Rex gloriose martyrum*
Gloriosus deus in sanctis*
Istorum est enim regnum caelorum qui contempserunt vitam mundi et pervenerunt ad praemia regni et laverunt stolas suas in sanguine agni