Veni electa mea et ponam in te thronum meum quia concupivit rex speciem tuam
Hanc virginem et fidei et corporis commendat integritas hanc vitae sinceritas et meritorum exaltat sublimitas
Nomen ergo sempiternum dabit ei dominus quod non peribit
Regnum mundi et omnem ornatum saeculi contempsi propter amorem domini mei Jesu Christi quem vidi quem amavi in quem credidi quem dilexi
Eructavit cor meum verbum bonum dico ego opera mea regi
Gloria patri et filio et spiritui sancto
Ante torum hujus virginis frequentate nobis dulcia cantica dramatis