Gloria patri et filio et spiritui sancto
Virtutum rex et gloriae divinitatis suae gloriam indutus ascendentibus in montem domini ductor et via ipse refulsit
Speciosus forma prae filiis hominum in admirabili hodie pulchritudine apparuit a dextris cujus induta varietate ecclesia assistere concupiscit
Magnus dominus et mirabilis valde cujus gloriam intuentes discipuli commoti et conterriti sunt tremor enim apprehendit eos
Caeli aperti sunt super eum
O admirabilis humanitatis nostrae futura glorificatio quae in dei filio praemonstrata omnem angelorum ex praesit claritatem