Sacerdos in aeternum Christus dominus secundum ordinem Melchisedech panem et vinum obtulit
Miserator dominus escam dedit timentibus se in memoriam suorum mirabilium
Calicem salutaris accipiam et sacrificabo hostiam laudis
Sicut novellae olivarum ecclesiae filii sint in circuitu mensae domini
Qui pacem ponit fines ecclesiae frumenti adipe satiat nos dominus
Homo quidam fecit cenam magnam et misit servum suum hora cenae dicere invitatis ut venirent quia parata sunt omnia