Hominum prae filiis forma speciosus in corona spinea fulsit gloriosus rubi splendor veteris in hac renovatur novo rubo legifer novus coronatur
Ego autem constitutus sum rex ab eo
Super Sion montem sanctam ejus
Viderunt omnes fines terrae R. Salutare dei nostri
Sicut dulci pluvia Gedeonis vellus sic recenti gratia visitavit Francia sacra dei tellus
Viderunt*
Salus*
Corona gloriae in manu domini R. Et diadema regni in manu dei nostri
Quasi sponsum decoratum corona laetitiae contemplemur coronatum regem Christum hodie
Corona gloriae in manu domini
Et diadema regni in manu dei nostri
Dicite in nationibus R. Quia dominus regnavit alleluia
Ingrediente domina coronarum Parisius tanquam ad nova numina sicut dulci pluvia Gedeonis vellus sic recenti gratia visitavit Francia sacra dei tellus