Browse Chants

Displaying 6001-6100 of 6281 chants
Folio Incipit / Full text Feast CantusID Mode
412r 2 Erat enim studens omnibus in

Erat enim studens omnibus in actibus quo Christo domino placere quivisset

Inventio Firmini V A 2 201583 2
412r 3 Cumque diu talibus floreret auspiciis

Cumque diu talibus floreret auspiciis ad Christum populos convertit pietate suprema

Inventio Firmini V A 3 201066 3
412r 4 Quae tandem sacer honoratus dignum

Quae tandem sacer honoratus dignum fore praescribens ad summum eum permovit ordinis gradum

Inventio Firmini V A 4 204027 6T
412r 5 Qui pontifex tantus post mirabiliter

Qui pontifex tantus post mirabiliter refulsit ut per eum dominus apostolica patraret insignia

Inventio Firmini V A 5 204129 8
412r 6 Cum aperiretur martyris firmini sepulcrum

Cum aperiretur martyris firmini sepulcrum tanta inde suavitatis exuberavit flagrantia ac si omnia ibidem pigmentorum genera redolent et astantes quasi in paradiso se esse gauderent

Inventio Firmini V R 600438 8
412v 1 Omnis quidem populus circumadiacentium civitatum

Omnis quidem populus circumadiacentium civitatum ita mirabili suavitate subito perfusus est

Inventio Firmini V V 01 600438a 8
412v 2 Gloria patri et filio et

Gloria patri et filio et spiritui sancto

Inventio Firmini V V 02 909000 8
412v 3 Laetetur clerus Ambianensis ecclesiae et

Laetetur clerus Ambianensis ecclesiae et populus qui beatum firminum in sua praesentia meruerunt habere patronum quem et vera fides in passione fortissimum ac deitatis gratia in sui corporis inventione fecit esse clarissimum

Inventio Firmini V A M 202836 1
412v 4 Fideliter adoremus regem regum qui

Fideliter adoremus regem regum qui post gloriosum martyrii triumphum ad caelestem patriam sanctum sublimavit firminum

Inventio Firmini M I 100130 4
412v 5 Martyris insignis Firmini inventio signis

Martyris insignis Firmini inventio signis multis famosa multumque deo praetiosa omnibus obsequiis est recolenda piis

Inventio Firmini M A 1.1 203051 1
413r 1 Sed ditata bono domino miserante

Sed ditata bono domino miserante patrono munere pro tali merito plausu speciali urbs ambianis exhilarata canis

Inventio Firmini M A 1.2 204576 2
413r 2 Unde tibi Christe laudes referens

Unde tibi Christe laudes referens chorus iste plaudat et exsultet variis et in orbe resultet laudibus ecclesia sedulitate pia

Inventio Firmini M A 1.3 205056 3
413r 3 Gloria et honore*

Gloria et honore*

Inventio Firmini M W 1. 008081 r
413r 4 Cum glacie tellus hodie brumaque

Cum glacie tellus hodie brumaque rigeret et mediis diffusa viis nix alta saceret indiciis sensit variis grex religiosus quantus erat vel quid poterat pastor preciosus

Inventio Firmini M R 1.1 600460 1
413r 5 Obsequium sibi namque pium caelo

Obsequium sibi namque pium caelo tribuente fulsit ei virtute dei lux missa repente

Inventio Firmini M V 01 600460a 1
413r 6 Gloria patri et filio et

Gloria patri et filio et spiritui sancto

Inventio Firmini M V 02 909000 *
413v 1 Lux radio terrae gremio qua

Lux radio terrae gremio qua parte vitebat reliquias pridem patrias latvisse docebat sciens cor prospiciens votum fore dignum haec quaerulis tribuit famulis epigrammatae signum

Inventio Firmini M R 1.2 601345 2
413v 2 Ut foderent et perciperent quod

Ut foderent et perciperent quod tam cupiebant et paribus precibus votisque petebant

Inventio Firmini M V 01 601345a 2
413v 3 Ut patuit locus eminuit mox

Ut patuit locus eminuit mox dignus honore mirifico satis in modico perfusus odore sol etiam torrendo viam caprae gladiolis incaluit nec post riguit gravitas hyemalis

Inventio Firmini M R 1.3 602393 3
413v 4 Sed tenerum ver florigerum caput

Sed tenerum ver florigerum caput extulit hora qua micuit qua gemma fuit producta decora

Inventio Firmini M V 01 602393a 3S
413v 5 Gloria patri et filio et

Gloria patri et filio et spiritui sancto

Inventio Firmini M V 02 909000 3S
413v 6 Moxque dies quam temperies ea

Moxque dies quam temperies ea sic decoravit delicias urbes alias sensisse probavit

Inventio Firmini M A 2.1 203173 4
414r 1 Belovacum nec Cameracum nec Tharaonenses

Belovacum nec Cameracum nec Tharaonenses quando fuit res non latuit nec Noviomenses

Inventio Firmini M A 2.2 200613 5
414r 2 Sed propria mox quisque via

Sed propria mox quisque via qua sensit odorem vertit iter domino pariter moderante laborem

Inventio Firmini M A 2.3 204582 6
414r 3 Laetabitur*

Laetabitur*

Inventio Firmini M W 2. 008119 r
414r 4 Tunc nimia cum laetitia stupuere

Tunc nimia cum laetitia stupuere videntes sic faciem renouasse diem campos quae virentes litigium foret ergo pium tibi cernere pulchrum

Inventio Firmini M R 2.1 602365 4
414r 5 Cum properant ut vota ferant

Cum properant ut vota ferant tangantque sepulchrum

Inventio Firmini M V 01 602365a 4S
414r 6 Gloria patri et filio et

Gloria patri et filio et spiritui sancto

Inventio Firmini M V 02 909000 4S
414r 7 Tam miri qua parte viri

Tam miri qua parte viri sacra membra ferentes substiterant quando poterant penetrare sequentes ceu variis ibi deliciis impressa tenebant hora viae qua reliquiae sanctae veniebant

Inventio Firmini M R 2.2 602302 5
414v 1 His pridem dant scripta fidem

His pridem dant scripta fidem sic namque priores delicias mittunt patrias ad posteriores

Inventio Firmini M V 01 602302a 5S
414v 2 Gloria patri et filio et

Gloria patri et filio et spiritui sancto

Inventio Firmini M V 02 909000 5S
414v 3 Egregii patrisque pii miracula tanta

Egregii patrisque pii miracula tanta qui recolis cum caelicolis nova cantica canta haec dubites ea si recites mirabiliora posse deum sed semper eum devotus adora

Inventio Firmini M R 2.3 600745 6T
414v 4 Qui potuit quidquid voluit quod

Qui potuit quidquid voluit quod saepe probavit magnificans et glorificans quos ipse vocavit

Inventio Firmini M V 01 600745a 6T
414v 5 Gloria patri et filio et

Gloria patri et filio et spiritui sancto

Inventio Firmini M V 02 909000 6T
414v 6 Quanto naturalibus operibus magis sunt

Quanto naturalibus operibus magis sunt contraria prodigia tanta sanctis omnibus maior inde gloria in domino confido

Inventio Firmini M A 3.1 204067 7
415r 1 Nihil mirabilius quam nocturnus radius

Nihil mirabilius quam nocturnus radius ut nocti contrarius fiat noctis socius

Inventio Firmini M A 3.2 203253 8
415r 2 Tam sacrum mysterium celebrante salvio

Tam sacrum mysterium celebrante salvio in ambianensium suburbio vicinarum concio supervenit urbium odore solo nuntio

Inventio Firmini M A 3.3 204848 1
415r 3 Corona aurea super caput ejus

Corona aurea super caput ejus

Inventio Firmini M W 3. 007997 *
415r 4 Stupet horror hiemalis et mutatur

Stupet horror hiemalis et mutatur quae vel qualis est ista mutatio quis est iste tam iucundus pro quo servat ita mundus hyemis in medio

Inventio Firmini M R 3.1 602263 7
415r 5 Dans naturae fracto jure rosam

Dans naturae fracto jure rosam vintam lylio

Inventio Firmini M V 01 602263a 7
415r 6 Adjacentes populi quis hujus miraculi

Adjacentes populi quis hujus miraculi detulit rumores ut ita veneritis gressibus tam subditis ac si habueritis propios ductores de locis vestris singuli

Inventio Firmini M R 3.2 600048 8
415v 1 Odor fuit nuntius quo perfusi

Odor fuit nuntius quo perfusi dulcius occurristis seduli

Inventio Firmini M V 01 600048a 8S
415v 2 Odor sancti non solum cohibet

Odor sancti non solum cohibet morbos leviores sanat lepram et sanat quoslibet pessimos humores potens talis medicus cujus jures operis sentit elephanticus

Inventio Firmini M R 3.3 601684 1
415v 3 In hujus memoria tenet in

In hujus memoria tenet in hominum ab ecclesia vallem gentium haeres sui generis

Inventio Firmini M V 01 601684a 1
415v 4 Gloria patri et filio et

Gloria patri et filio et spiritui sancto

Inventio Firmini M V 02 909000 1
415v 5 Praesul Honoratus nomine et merito

Praesul Honoratus nomine et merito ac nobilitate tante dignitatis munere meruit honorari ut sanctorum Fusciani Victorici et Gentiani corpora inveniret

Inventio Firmini L A 1 203937 1
415v 6 Inveniendum beatissimi firmini martyris corpus

Inveniendum beatissimi firmini martyris corpus beato praesuli salvio deitatis gratia digne per meritis honorando misericorditer reservavit

Inventio Firmini L A 2 202629 2
416r 1 Odore mellifluo perfusi continuo convalent

Odore mellifluo perfusi continuo convalent aegroti nec soli qui veniunt sed vim ejus sentiunt etiam remoti

Inventio Firmini L A 3 203640 3
416r 2 Elementis immutatis tempus factum est

Elementis immutatis tempus factum est aestatis in horrere nivium et se totum dedit gratis mundus ad obsequium

Inventio Firmini L A 4 201546 5
416r 3 Virent prata florent horti sed

Virent prata florent horti sed et fructus sunt exorti formae jam plenariae nec est ante visus tante calor Epydimiae

Inventio Firmini L A 5 205236 6T
416r 4 Hic Firminus fide firmus et

Hic Firminus fide firmus et meritis deo carus ac virtutum gemmis clarus ante deum martyrio gloriose coronatus ipse deum deprecetur ut nos secum gloriari mereamur in aeternum

Inventio Firmini L A B 202161 4
416r 5 In inventione corpus beatissimi Firmini

In inventione corpus beatissimi Firmini et astantes suavissimum odorem senserunt et infirmi plures carnis sanitatem receperunt cujus intercessio nobis quaesumus sanitatem operetur animarum

Inventio Firmini V2 A M 202424 6T
416v 1 Christo datus est principatus et

Christo datus est principatus et honor regni omnis populus tribus et linguae servient ei in aeternum

Transfiguratio Dom. V A 1 001788 8
416v 2 Caeli aperti sunt super eum

Caeli aperti sunt super eum et vox facta est de caelo dicens hic est filius meus dilectus in quo mihi complacui

Transfiguratio Dom. V A 2 001835 5
416v 3 Domine bonum est nos hic

Domine bonum est nos hic esse si vis faciamus hic tria tabernacula tibi unum Moysi unum et Eliae unum

Transfiguratio Dom. V A 3 002327 1
416v 4 Descendentibus illis de monte praecepit

Descendentibus illis de monte praecepit Jesus dicens nemini dixeritis visionem

Transfiguratio Dom. V A 4 002153 1
416v 5 Vox de caelo sonuit et

Vox de caelo sonuit et vox patris audita est hic est filius meus in quo mihi complacui

Transfiguratio Dom. V A 5 005507 4
417r 1 O trium virorum*

O trium virorum*

Transfiguratio Dom. V R 601662 6T
417r 2 O nata lux*

O nata lux*

Transfiguratio Dom. V H 008359 *
417r 3 Adoremus patrem et filium cum

Adoremus patrem et filium cum sancto spiritu regnantem in majestate sua

Transfiguratio Dom. V W 800017 *
417r 4 Visionem quam vidistis nemini dixeritis

Visionem quam vidistis nemini dixeritis donec filius hominis resurgat a mortuis

Transfiguratio Dom. V A M 005465 1
417r 5 Adoremus deum hominem propter homines

Adoremus deum hominem propter homines factum quem deum de deo lumen de lumine natum cognovimus hodie transfiguratum venite exsultemus domino jubilemus ei

Transfiguratio Dom. M I 100010 4
417r 6 O nata lux*

O nata lux*

Transfiguratio Dom. M H 008359 *
417r 7 Ante saecula genitus ab aeterno

Ante saecula genitus ab aeterno aeternus hodie cum discipulis in monte constitutus super homines apparuit glorificatus

Transfiguratio Dom. M A 1.1 200320 1
417r 8 Paulo minor angelis ex assumpta

Paulo minor angelis ex assumpta mortalitate effectus de deo deus patri aequalis gloria et honore coronatus

Transfiguratio Dom. M A 1.2 203793 2
417r 9 Enarraverunt caeli gloriam Christi quando

Enarraverunt caeli gloriam Christi quando pater de caelis intonuit hic est filius meus dilectus in quo michi complacui

Transfiguratio Dom. M A 1.3 201562 3
417v 1 Adoremus patrem et filium*

Adoremus patrem et filium*

Transfiguratio Dom. M W 1. 800017 *
417v 2 Sacratissimum salutis nostrae documentum recolentes

Sacratissimum salutis nostrae documentum recolentes deum collaudemus qui filium suum quem pro nobis in terris miserat humanatum hodie discipulis manifestat glorificatum

Transfiguratio Dom. M R 1.1 602037 1
417v 3 Haec est inquiens filius meus

Haec est inquiens filius meus dilectus in quo michi complacui

Transfiguratio Dom. M V 01 602037a 1
417v 4 Assumens Jesus Petrum cum duobus

Assumens Jesus Petrum cum duobus filiis Zebe dei dixit eos in montem excelsum se orsum et assumpte mortalitatis infirmitatem immortalitatis suae gloriam transformavit

Transfiguratio Dom. M R 1.2 600150 2
417v 5 Facies ejus sicut sol resplenduit

Facies ejus sicut sol resplenduit vestimenta ejus facta sunt candida sicut nix

Transfiguratio Dom. M V 01 600150a 2
417v 6 Sacramentis legalibus et prophetiis promissus

Sacramentis legalibus et prophetiis promissus dei filius et prophetarum alloquio mundo hodie manifestus innotuit

Transfiguratio Dom. M R 1.3 602033 3
417v 7 Apparuerunt cum eo Moyses et

Apparuerunt cum eo Moyses et Helyas in monte sermocinantes

Transfiguratio Dom. M V 01 602033a 3S
418r 1 Gloria patri et filio et

Gloria patri et filio et spiritui sancto

Transfiguratio Dom. M V 02 909000 3S
418r 2 Virtutum rex et gloriae divinitatis

Virtutum rex et gloriae divinitatis suae gloriam indutus ascendentibus in montem domini ductor et via ipse refulsit

Transfiguratio Dom. M A 2.1 205289 4
418r 3 Speciosus forma prae filiis hominum

Speciosus forma prae filiis hominum in admirabili hodie pulchritudine apparuit a dextris cujus induta varietate ecclesia assistere concupiscit

Transfiguratio Dom. M A 2.2 204722 5
418r 4 Magnus dominus et mirabilis valde

Magnus dominus et mirabilis valde cujus gloriam intuentes discipuli commoti et conterriti sunt tremor enim apprehendit eos

Transfiguratio Dom. M A 2.3 202992 6T
418r 5 Caeli aperti sunt super eum

Caeli aperti sunt super eum

Transfiguratio Dom. M W 2. 800054 r
418r 6 O admirabilis humanitatis nostrae futura

O admirabilis humanitatis nostrae futura glorificatio quae in dei filio praemonstrata omnem angelorum ex praesit claritatem

Transfiguratio Dom. M R 2.1 601524 4
418v 1 Dominus regnavit decorem induit induit

Dominus regnavit decorem induit induit pulchritudinem et praecinxit se

Transfiguratio Dom. M V 01 601524a 4S
418v 2 Faciamus inquit Petrus tria tabernacula

Faciamus inquit Petrus tria tabernacula futurae beatitudinis gloriam conspiciens et in ea mundi exutus oblectamentis permanere desiderans

Transfiguratio Dom. M R 2.2 600845 5
418v 3 Meliorem enim judicabat in atriis

Meliorem enim judicabat in atriis tuis domine diem unam super milia

Transfiguratio Dom. M V 01 600845a 5S
418v 4 Gloria patri et filio et

Gloria patri et filio et spiritui sancto

Transfiguratio Dom. M V 02 909000 5S
418v 5 O trium virorum sublime meritum

O trium virorum sublime meritum quibus contigit indere glorificatum quem deus pater terris occultaverat humanatum

Transfiguratio Dom. M R 2.3 601662 6T
418v 6 Filium enim hominis in claritatis

Filium enim hominis in claritatis suae maiestate videre meruerunt

Transfiguratio Dom. M V 01 601662a 6S
418v 7 Gloria patri et filio et

Gloria patri et filio et spiritui sancto

Transfiguratio Dom. M V 02 909000 6S
419r 1 Terribilis in majestate sua dei

Terribilis in majestate sua dei filius hodie discipulis suis gloriam suam aperuit quando in conspectu domini pulchritudo admirabilis resplenduit

Transfiguratio Dom. M A 3.1 204904 7
419r 2 Alluxerunt hodie caelestia terrenis a

Alluxerunt hodie caelestia terrenis a facie enim domini commoti sunt discipuli quando in circuitu ejus splendor eos collustruit

Transfiguratio Dom. M A 3.2 200224 8
419r 3 Notum fecit dominus salutare suum

Notum fecit dominus salutare suum in conspectu discipulorum revelavit filium suum recordatus misericordiae suae et veritatis suae domui Israel

Transfiguratio Dom. M A 3.3 203325 1
419r 4 Adorate dominum in aula sancta

Adorate dominum in aula sancta ejus

Transfiguratio Dom. M W 3. 007937 *
419r 5 Fons vere lucis egressus de

Fons vere lucis egressus de patre luce discipulis hodie simili specie manifestat

Transfiguratio Dom. M R 3.1 600900 7
419r 6 Forma resurgentis hominis quam clara

Forma resurgentis hominis quam clara nitebit

Transfiguratio Dom. M V 01 600900a 7
419r 7 O Christi pietas qui mortales

O Christi pietas qui mortales moriturus instar perpetuae permisit cernere vitae

Transfiguratio Dom. M R 3.2 601552 8
419v 1 In facie humana monstrans mirabile

In facie humana monstrans mirabile lumen

Transfiguratio Dom. M V 01 601552a 8S
419v 2 Hodie universorum fides fundatur spes

Hodie universorum fides fundatur spes erigatur caritas dilatatur dum in Christo utramque veram cognovimus naturam et quo per virtutum opera tendere debeamus aperitur

Transfiguratio Dom. M R 3.3 601064 1
419v 3 Thabor enim exsultavit suscipiens bracchium

Thabor enim exsultavit suscipiens bracchium dei cum potentia

Transfiguratio Dom. M V 01 601064a 1
419v 4 Gloria patri et filio et

Gloria patri et filio et spiritui sancto

Transfiguratio Dom. M V 02 909000 1
419v 5 Accessit Jesus et divinae vocis

Accessit Jesus et divinae vocis pavore prostratos tetigit discipulos suos dicens surgite et nolite timere

Transfiguratio Dom. L A 1 001226 2
419v 6 Ut testimonium haberet a lege

Ut testimonium haberet a lege et prophetis in medio Moysi et Eliae transfiguratus apparuit Jesus

Transfiguratio Dom. L A 2 005296 3
420r 1 Lex per Moysen signata est

Lex per Moysen signata est et prophetiae per Eliam qui in majestate visi sunt cum domino fulgentes in monte et loquentes

Transfiguratio Dom. L A 3 003612 4
Page 61 of 63