Browse Chants

Displaying 1-14 of 14 chants.
Folio Incipit / Full text Feast CantusID Mode
176v 5 Ave praesul*


Elevat. Gaugerici V A 001541 *
176v 6 Salve festa dies et celeberrima

Salve festa dies et celeberrima quae nobis replicas annua gaudia patris Gaugerici praesulis inclyti quo concive polus gaudet amabilis

Elevat. Gaugerici V HV 01 830305:01
176v 7 Alternans igitur nostra catervula laudes

Alternans igitur nostra catervula laudes atque modos personet inclytos attollatque patrem Cameracensium magnum pontificem sanctissimum virum

Elevat. Gaugerici V HV 02 830305:02
176v 8 Hic virtute cluens ut medicus

Hic virtute cluens ut medicus potens curavit gemina peste misellulum quem diversicolor lepra notaverat gentilisque furor excerebraverat

Elevat. Gaugerici V HV 03 830305:03
176v 9 Allidens precibus ferrea vincula nexos

Allidens precibus ferrea vincula nexos eripuit terque decennibus sopitos oculos noctibus excitans infuso penitus sole retexerat

Elevat. Gaugerici V HV 04 830305:04
177r 1 Praeter quod domini propalat angelus

Praeter quod domini propalat angelus quanti sit meriti tantus episcopus cui mox exhibitus fit bacularius dum de more pias explicuit preces

Elevat. Gaugerici V HV 05 830305:05
177r 2 Confessor domini vir venerabilis laudes

Confessor domini vir venerabilis laudes quas canimus suscipe quaesumus et nostris veniam lapsibus impetra et tecum superam scandere patriam

Elevat. Gaugerici V HV 06 830305:06
177r 3 Laus patri domino laus quoque

Laus patri domino laus quoque filio laus et perpetuo spiritui sacro laus trinae monadi summaque gloria laus simplae triadi saecla per omnia Amen

Elevat. Gaugerici V HV 07 830305:07
177r 4 Animarum Christi fidelis institor Gaugericus

Animarum Christi fidelis institor Gaugericus dum cujusdam mercatoris vinculis astrictos pueros venales cerneret nec eorum absolutionem obtinere posset solitae orationis malleo vincula fregit et captivos filiis ecclesiae sociavit

Elevat. Gaugerici V R 600109 6T
177r 5 Fortis sermone dei miles Gaugericus

Fortis sermone dei miles Gaugericus fortior fide

Elevat. Gaugerici V V 01 600109a 6T
177v 1 Gloria patri et filio et

Gloria patri et filio et spiritui sancto

Elevat. Gaugerici V V 02 909000 6T
177v 2 Ora pro nobis beate pater

Ora pro nobis beate pater Gaugerice R. Ut digni efficiamur

Elevat. Gaugerici V W 008164 *
177v 3 Meritis sacris et praecipue exsultantes

Meritis sacris et praecipue exsultantes patrociniis beatissimi Gaugerici festa celebremus ut nos ab angore saeculi exemptos gaudiis patriae faciat intercessae caelestis

Elevat. Gaugerici V A M 203091 1
178r 1 Pontifex Christi Gaugericus


Elevat. Gaugerici R A 203858 3
Page 1 of 1