Salve festa dies et celeberrima quae nobis replicas annua gaudia patris Gaugerici praesulis inclyti quo concive polus gaudet amabilis
Alternans igitur nostra catervula laudes atque modos personet inclytos attollatque patrem Cameracensium magnum pontificem sanctissimum virum
Hic virtute cluens ut medicus potens curavit gemina peste misellulum quem diversicolor lepra notaverat gentilisque furor excerebraverat
Allidens precibus ferrea vincula nexos eripuit terque decennibus sopitos oculos noctibus excitans infuso penitus sole retexerat