(...) homines glorificata est in conspectu principum loquebatur sapientiam et dominus omnium dilexit eam
Adjuvabit eam deus vultu suo deus in medio ejus non commovebitur
Orante sancta Lucia apparuit ei beata Agatha consolabatur ancillam Christi
Lucia virgo quid a me petis quod ipsa poteris praestare continuo matri tuae
Per te Lucia virgo civitas Syracusana decorabitur a domino Jesu Christo
Benedico te pater domini mei Jesu Christi quia per filium tuum ignis extinctus est a latere meo
Tanto pondere eam fixit spiritus sanctus ut virgo domini immobilis permaneret
Columna es immobilis Lucia sponsa Christi quia omnis plebs te exspectat ut accipias coronam regni alleluia
Orante sancta Lucia*
Lucia virgo*
Per te Lucia virgo*
Tanto pondere*
Vidi speciosam*
Veni electa*
Ista est speciosa*
Ornatam*
In tua patientia possedisti animam tuam Lucia sponsa Christi odisti quae in mundo sunt et coruscas cum angelis sanguine proprio inimicum subisti