Dixit dominus matri suae mulier ecce filius tuus ad discipulum autem ecce mater tua alleluia
Exiit sermo inter fratres quod discipulus ille non moritur et non dixit Jesus non moritur sed sic eum volo manere donec veniam
Iste est Joannes cui Christus in cruce matrem virginem virgini commendavit
Constitues eos principes R. Super omnem*
Tu es discipulus meus in te complacuit animae meae dicit dominus
Ponam te signaculum dicit dominus in conspectu meo semper quoniam elegi te
Dixit dominus matri suae*
Exiit sermo inter fratres*
Iste est Joannes cui Christus*
Cum reverteretur Joannes ab exsilio viduam suscitavit et juveni vitam restituit
Ecce puer meus quem elegi dicit dominus electus meus complacuit sibi in illo animae meae
Iste est Joannes qui supra pectus domini in cena recubuit
Hic est discipulus qui testimonium perhibet de his et scripsit haec et scimus quia verum est testimonium ejus
Quanta audivimus et cognovimus ea et patres nostri narraverunt nobis
Mulier ecce filius tuus ad discipulum autem ecce mater tua
Apparuit caro suo Joanni dominus cum discipulis suis et dixit ei veni dilecte mi ad me quia tempus est ut epuleris in convivio meo cum fratribus tuis
Cumque complesset apostolus cursum vitae praesentis in senectute bona apparuit ei salvator mundi et dixit ad eum
Gloria patri et filio et spiritui sancto sicut erat in principio et nunc et semper
Iste est Joannes qui supra pectus domini recubuit beatus apostolus cui revelata sunt secreta caelestia
Nimis honorati sunt R. Amici tui deus