Per te ducem clarissimum ut transeamus a deum
Gloria patri et filio et spirituo sancto
Benedictum propheticis condecoremus canticis qui tam fulsit prophetia quam et doctrinae gratia
Grandi pater fiducia morte stetit pretiosa qui elevatis manibus caelos scandit in precibus
Fecit Christe quod jussisti te secutus spe praemii
Fratribus illuxit Benedictum quae via duxit usque polum surgens et multa lampade fulgens
Virque super candens micuit quae sit via pandens
Ecce jam cari noscite quam claro scandit tramite Benedictus ad sidera qui hic reliquit omnia
Accepit ergo centuplum et vitam in perpetuum
Gloria Christe tuo tibi personat in Benedicto quem faciens tecum sanctis regnantibus aequum jam quibus aequasti gaudentibus associasti
Nos ejus norma rege serva terge reforma
Gloria patri et filio et spiritui sancto
Armis praecinctus verae fidei Benedictus idola dum stravit sedem tibi Christe paravit
Huic jubilate quo pater iste par fit Eliae par quoque Moysi dum lapis illi flumina fundit corvus obaudit
Quemquam non laesit post te dominator adhaesit utque David doluit hostis ut occubuit
Laus puerilis hunc benedicit qui puerorum per Benedictum corpora vitae trinus et unus trina reformat
Tympana laeta chori mens consona concitet ori ac dominum laudet quo servus in aethere gaudet
Amavit eum*
Christe sanctorum*
Os justi*
Benedictus es domine qui Benedicti animae dum et caeli confers gaudia glorificas terris membra dum et specu quo latuit per te virtus emicuit
Benedictus tam nomine*
Hic non impar*
Favent cuncta*
O quanta plenus*
Praeclarum late tibi vir sine fine beate nomen non fictae fidei manet o Benedicte
Membra specu claudis quo factus es hostia laudis carnem districte dum frenas o Benedicte