Cum turba plurima conveniret ad Jesum et de civitatibus properarent ad eum dixit per similitudinem exiit qui seminat seminare semen suum
Exiit qui seminat seminare semen suum et dum seminat aliud cecidit in terram bonam et fecit fructum centuplum
Jesus haec dicens*
Si vere fratres divites esse cupitis veras divitias amate
Si culmen veri honoris quaeritis ad illam caelestem patriam quantocius properate
Spes mea domine*
Vobis datum est nosse mysterium regni dei ceteris autem in parabolis dixit Jesus discipulis suis
Exiit qui seminat*
Semen cecidit in terram bonam et obtulit fructum in patientia
Semen cecidit in terram bonam et obtulit fructum aliud centesimum aliud sexagesimum
Si vere fratres*
Si culmen*
Si gloriam dignitatum diligitis in illa superna angelorum curia adscribi festinate
Qui verbum dei retinent corde perfecto et optimo fructum afferunt in patientia
Angelus domini*
Dies absoluti*
Vespertina oratio*
Quod autem cecidit in terram bonam hi sunt qui in corde bono et optimo verbum dei retinent et fructum afferunt in patientia
Adoremus deum quia ipse fecit nos
Domine in virtute*
Quadraginta dies et noctes aperti sunt caeli et ex omni carne habentes spiritum vitae ingressi sunt in arcam et clausit a foris ostium dominus
Noe vero et uxor ejus filii ejus et uxores filiorum ejus
Ponam arcum meum in nubibus caeli dixit dominus ad Noe et recordabor foederis mei quod pepigi tecum
Cumque obduxero nubibus caelum apparebit arcus meus in nubibus
Per memetipsum juravi dicit dominus non adjiciam ultra aquas diluvii super terram pacti mei recordabor ut non perdam aquis diluvii omnem carnem
Ponam arcum meum in nubibus caeli et jurabo per dexteram meam