Astiterunt justi ante dominum et ab invicem non separati sunt calicem domini biberunt et amici dei facti sunt
Vestri capilli capitis omnes numerati sunt nolite timere multis passeribus meliores estis vos
Nolite timere eos qui corpus occidunt animam autem non possunt occidere dicit dominus
Justorum animae*
Beati qui persecutionem patiuntur propter justitiam
Justi autem*
Sint lumbi vestri praecincti et lucernae ardentes in manibus vestris dicit dominus
In circuitu tuo domine lumen est quod numquam deficiet ibi constituisti lucidissimas mansiones ubi requiescunt animae sanctorum
Dabo sanctis meis locum nominatum in regno patris mei dicit dominus