Et in novissimo aggravata est via maris trans Jordanem Galilaeae genitum
Populus gentium qui ambulabat in tenebris vidit lucem magnam
Habitantibus in regione umbrae mortis lux orta est eis
Multiplicasti gentem non magnificasti laetitiam
Laetabuntur coram te omnes sicut qui laetantur in messe sicut exsultant victores capta praeda quando dividunt spolia
Jugum enim oneris ejus et virgam humeri ejus et sceptrum exactoris ejus superasti sicut in die Madian
Quia omnis violenta praedatio cum tumultu et vestimentum mistum sanguine erit in combustione et cibus ignis
Parvulus enim natus est nobis et filius datus est nobis
Haec dicit dominus deus convertimini ad me et salvi eritis
Hoc pro remedio Mariae gremio in medio ortus est sol sine devio
Ostende faciem non mortis aciem miserere et dele maciem
De caelo venit vos de terra prodit flos ejus hoxus hujus mors omnes redemit nos
O lector incipe de caelo principe deite reite dic jube domine
Jube domne benedicere
Consolamini consolamini popule meus dicit deus vester
Loquimini ad cor Jerusalem et advocate eam
Quoniam completa malitia ejus divisa est iniquitas illius
Suscepit de manu domini duplicia pro omnibus peccatis suis
Vox clamatis in deserto parate viam domini rectas facite semitas di nostri
Omnis vallis implebitur et omnis mons et collis humiliabitur et erunt prava in directa aspera in vias planas
Et revelabitur gloria domini et videbit omnis caro quod os domini locutum est
Vox clamantis clama
Et dixi quid clamabo
Omnis caro foenum et omnis gloria ejus quasi flos agri
Exsiccatum est foenum et cecidit flos quia spiritus domini sufflavit in eo
Vere foenum est populus
Exsiccatum est foenum et cecidit flos verbum autem domini manet in aeternum
Consurge consurge propere Mariae laudes carnere ad nos jam intende domine dic jube benedicere
Jube domne silentium fieri in aures audientium ut possint intellegere et tu benedicere
Consurge consurge induere fortintudine tua Sion induere vestimentis gloriae tuae Jerusalem civitas sancta
Quia non adjiciet ultra ut pertranseat per te incircumcisus et immundus
Excutere de pulvere consurge sede Jerusalem dolve vincula colli tui captiva filia Sion quia haec dicit dominus deus
Gratis venumdati estis et sine argento redimemini quia haec dicit dominus deus
In Aegyptum descendit populus meus in principio ut colonus esset ibi et Assur absque ulla causa calumniatus est eum
Et nunc quid mihi est haec dicit dominus quia ablatus est populus meus gratis
Dominatores tui non aeque agunt dicit dominus et jugiter tota die nomen tuum blasphematur
O das novum domini omnes consolamini
Assistantes socii per labores ocii
Fugientes tedia quae astringunt vitia
Ergo lector incipe die jube benedicere
Salvator noster dilectissimi hodie natus est gaudeamus
Neque enim locus fas est esse tristitiae ubi natalis est vitae
Quae consumpto mortalitatis timore ingerit nobis de promissa aeternitate laetitiam
Nemo ab hujus alacritatis perceptione secernitur ubi cunctis laetitia communis est ratio
Quia dominus noster peccati mortisque destructor sicut nullum a reatu liberum reperit ita pro liberandis omnibus venit
Exsultet sanctus quia propinquat ad palmam
Gaudeat peccator quia invitatur ad veniam
Animetur gentilis quia vocatur ad vitam
Tu autem domine miserere nobis