Dies domini sicut fur ita in nocte veniet et vos estote parati quia qua hora non putatis filius hominis veniet
Omnis vallis implebitur et omnis mons et collis humiliabitur et videbit omnis caro salutare dei
Hoc est testimonium quod perhibuit Joannes qui post me venit ante me factus est
Festina ne tardaveris domine et libera populum tuum