Crastina die delebitur iniquitas terrae et regnabit super nos salvator mundi
Crastina erit vobis salus dicit dominus deus exercituum
Levate capita vestra ecce appropinquabit redemptio vestra
Magnificatus est rex pacificus super omnes reges universae terrae
Hodie scietis quia veniet dominus
Et mane videbitis gloriam ejus
Vox clara*
Constantes estote*
Joseph fili David noli timere accipere Mariam conjugem tuam quod enim in ea natum est de spiritu sancto est alleluia