Benedico te pater domini mei Jesu Christi quia per filium tuum ignis extinctus est a latere meo
Congaudete mecum et congratulamini quia cum his omnibus lucidas sedes accepi
Specie tua*
Quem terra pontus aethera colit adorat praedicat Agnes ab agni dextera custos amplexus venditur
Cui luna sol et omnia deserviunt per tempora perfusa caeli gratia Agnes desponsat animam
Agnum quocumque ierit Agnes beata sequitur eo quod custodierit carnem puram qua tegitur
Arravit sponsum et annulum servat haec virgo sapiens et vitam per martyrium meretur Christum confitens
Amans sponsam et thalamum Agnes ornata possidens orat pro nobis dominum Christo devotos protegens